@Sancti/11-16

[Ant Vespera]
Casta colúmba * nidíficans in cavérna macériæ sacri láteris Jesu Christi, mel suavíssimum de petra sugébat.;;109
Loquebátur Christus * ad diléctam Gertrúdem fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum.;;112
Beátæ Gertrúdis verba * divíni erant amóris jácula: lámpades ejus, lámpades ignis atque flammárum.;;121
Diléctæ ánimam * e cárcere córporis exeúntem accépit Christus in ulnas suas, et cor suum illi amánter apéruit.;;126

[Ant Vespera] (rubrica divino aut rubrica cisterciensisa aut rubrica Barroux)
In corde Gertrúdis * inveniétis me, dicit Dóminus: complácuit sibi in illa ánima mea.;;109
Sanctíssima * Christi sponsa dilécto suo júgiter adhærébat, et unus cum illo spíritus erat.;;112
Quam pulchra es Gertrúdis, * et quam decóra in delíciis! in qua jucúndam sibi Deus habitatiónem præparávit.;;121
Vivo autem ego, * jam non ego, vivit vero in me Christus: ego enim stígmata Domini Jesu in corde meo porto.;;126

[Hymnus Vespera]
Gertrúdis, arca Núminis,
Sponsóque juncta Vírginum,
Da nuptiális pángere
Castos amóres fœ(h')́deris.
_
Quadríma Christo núbilis
In claustra prompte cónvolas;
Spretóque nutrícis sinu,
Sponsi requíris óscula.
_
Candéntis instar lílii
Odóre mulces sídera,
Et virgináli cǽlitum
Regem decóre pértrahis.
_
Qui vivit in sinu Patris
Cinctus perénni glória,
Amánter, ut sponsus, tua
Recúmbit inter úbera.
_
Amóre Christum vúlneras;
Hic te vicíssim vúlnerat,
Tuóque cordi própria
Inúrit alte stígmata.
_
O singuláris cáritas,
Et mira commutátio!
Hic corde respírat tuo:
Tu vivis hujus spíritu.
_
Te, sponse Jesu vírginum,
Beáta laudent ágmina:
Patri, simul Paráclito,
Par sit per ævum glória.
Amen.

[Ant 1]
Egredímini * et vidéte, fíliæ Sion, Gertrúdem in diadémate quo coronávit illam Christus in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus.

[Oratio]
Deus, qui in puríssimo corde beátæ Gertrúdis Vírginis tuæ jucúndam tibi habitatiónem præparásti; ejus méritis et intercessióne cordis nostri máculas cleménter abstérge; ut digna divínæ majestátis tuæ habitátio éffici mereátur.
$Per Dominum

[Hymnus Matutinum]
Mira noctúrnis, modulánte lingua,
Gesta Gertrúdis celebrémus horis,
Quæ sacris instans précibus perégit
Témpora noctis.
_
Illíus votis Deus obsecúndans,
Mox repentínas plúvias profúdit,
Moxque suspénsos grávidis coércet
Núbibus imbres.
_
Arva jam dudum glácie rigébant,
Corde cum mœsto míserans colónos,
Férvidis Virgo lácrimis resólvit
Frígora brumæ.
_
Ne seges largo vitiétur imbre,
Sédulis cælum précibus serénat,
Et graves læsi gemebúnda placat
Núminis iras.
_
Ignéis mentes pénetrat sagíttis,
Lánguidis confert ánimis medélam,
Atque succéndit sceleráta castis
Péctora flammis.
_
Vírginum sponsum superúmque Regem
Vírginum sanctæ célebrent choréæ,
Et sacram supplex Tríadem per ævum
Orbis adóret.
Amen.

[Ant Matutinum]
Gertrúdis Virgo, * quinquénnis in sacræ Religiónis horto velut candens lílium plantáta, ómnium virtútum splendóre refúlsit.;;8
Ad sacrum beáti Patris Benedícti Ordinem divínitus vocáta est, ut, quæ Spíritus Sancti donis replénda erat, Patriárcham ómnium justórum spíritu plenum, sibi imitándum propóneret.;;18
Factum est cor ejus tamquam cera igne mollíta, cui Christus divinitátis suæ sigíllum impréssit.;;23
Spíritu intelligéntiæ * replévit Gertrúdem Dóminus: dedit illi sciéntiam Sanctórum, et pósuit super eam spíritum suum.;;44
Ardentíssimo * animárum zelo æstuábat, et omnes in viscéribus Jesu Christi cupiébat.;;45
Ingruéntem plúviam * verbo contínuit, obediénte Dó mino sponsæ suæ précibus.;;47
Mundo * et sibi mórtua erat Gertrúdis, et vita ejus abscóndita cum Christo in Deo.;;84
Ancíllæ suæ * secréta cæléstia revelávit Deus per Spíritum suum.;;86
Multæ filiæ * sub ejus disciplína congregavérunt divítias: hæc supergréssa est univérsas.;;95
Lábia Gertrudis * custodiébant sciéntiam, et qui in pressúra erant, solátium requirébant ex ore ejus.;;96
Semper * mortificatiónem Jesu Christi in córpore suo circumferébat, cujus stígmata cordi suo impréssa portábat.;;97
Gloriósa Virgo * Gertrúdis, postquam migrávit ad Sponsum, apparuit in vestítu deauráto circúmdata varietáte.;;98
Induit me Dóminus * vestiménto salútis: et induménto lætitiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.;;249;250;251

[Lectio1]
@Sancti/08-16bmv::s/-7/-5/ s/6 .*//s

[Responsory1]
R. In caritáte perpétua diléxit Gertrúdem Dóminus, ídeo attráxit eam ab infántia, et duxit in solitúdinem:
* Et locútus est ad cor ejus.
V. Sponsávit eam sibi in sempitérnum in fide et in misericórdia.
R. Et locútus est ad cor ejus.

[Lectio2]
@Sancti/07-22:Lectio2:1-3 s/-4/-2/

[Lectio2] (rubrica 1963 nisi rubrica Barroux)
@:Lectio_Pone

[Responsory2]
R. Gertrúdis convérsa ad Sponsum suum, dicébat:
* Mihi adhærére tibi soli, dilécte mi, bonum est.
V. Tunc Dóminus acclinátus circumspectebátur eam dicens: Et mihi adhærére tibi, semper suáve est, dilécta mea.
R. Mihi adhærére tibi soli, dilécte mi, bonum est.

[Lectio3] (rubrica 1930 aut rubrica Barroux)
@Sancti/07-22:Lectio2:!2-3 s/1-4/3-5/
@Sancti/07-22::2 s/ Sub .*//

[Responsory3]
R. Pósuit in Gertrúde tabernáculum suum Altíssimus,
* Deus in médio ejus, non commovébitur
V. Adjuvábit eam Deus mane dilúculo
R. Deus in médio ejus, non commovébitur

[Lectio4]
@:Lectio_Pone

[Responsory4]
R. Sapiéntiam Dei loquebátur inter perféctas vírgines, a Christo Jesu edócta:
* Quem ab ipsa infántia in Sponsum elégit.
V. Spíritum hujus mundi non accépit, sed spíritum, qui ex Deo est.
R. Quem ab ipsa infántia in Sponsum elégit.

[Lectio5]
Gertrúdis virgo, Islébii in comitátu Mansfeldiénsi nobilíssimis paréntibus nata, quinquénnis Christo, cui jam núbilis erat et matúra, in monastério urbis Rodárdæ, Ordinis sancti Patris Benedícti, virginitátem suam consecrávit. Ab ipso in Religiónem ingréssu angélicæ vitæ ratiónem íniit, et litteris humanióribus ac divínis appríme excúlta, ad eam doctrinæ perfectiónem pervénit, quam eruditíssimi quique mérito suspícerent. Exímia fuit ejus contemplátio, in qua multis revelatiónibus ac visis cæléstibus a Deo illustráta, eódem inspiránte, libros divínæ sapiéntiæ plenos conscrípsit.

[Responsory5]
R. Christo confíxa sum cruci:
* Ego enim stígmata Dómini Jesu in corde meo porto.
V. Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.
R. Ego enim stígmata Dómini Jesu in corde meo porto.

[Lectio6]
Quamvis autem tantisnatúræ et grátiæ dótibus enitéret, divínis fruerétur collóquiis, prophetíæ dono et plúrimis esset insigníta miráculis; ádeo tamen sibi ipsa vilescébat, ut inter præcípua divínæ virtútis mirácula hoc unum singuláre créderet, quod se indigníssimam, ut dictitábat, terra peccatrícem sustinéret. Dum annum ágeret trigésimum, in abbatíssam ejus primum monastérii, in quo hábitum recéperat, deínde Elpediáni, sive ut vocant Elphiáni, elécta est. Quo in múnere per quadraginta annos ea caritáte, prudéntia, et reguláris disciplínæ integritáte se gessit, ut coenóbium domus Dei esse viderétur, in qua corporáti Angeli víverent sub Gertrúde magístra: quæ quamvis esset ómnium mater, ómnium tamen se minístram exhibébat.

[Responsory6]
R. Cum aspérrimo gelu terra diu concréta non daret germen suum, beáta Gertrudis tacta dolóre cordis orávit ad Sponsum:
* Et statim solúta glácie, secúta est veris amæœnitas.
V. Emísit Dóminus verbum suum, et liquefécit eam flavit spíritus ejus, et fluxérunt aquæ.
R. Et statim solúta glácie, secúta est veris amæœnitas.

[Lectio7]
Cæléstis Sponsus in ejus puríssimo corde delícias suas collocávit, cui suórum étiam vúlnerum stígmata ígneo amóris stylo divínus zelátor inússit. Hinc illa nihil nisi Christum loquebátur, quem in corde gestábat, qui nusquam se conveniéntius, quam in sacraménto altáris, ac deínde in hujus suæ diléctæ corde et ánima inveniéndum pronuntiávit. Ejúsdem caríssimæ Sponsæ sanctitátem divíni sui oris confirmávit oráculo, cum testátus est, nullam tunc témporis ánimam in terris vívere, quæ, ut illi conjunctior, ita grátior esset et accéptior.

[Responsory7]
R. Messis témpore, cum imbres assídui frúgibus terræ nocérent, Gertrudis effúdit sicut aquam cor suum ante conspéctum Dómini:
* Et statim facta est serénitas magna.
V. Clausæ sunt cataráctæ cæli, et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.
R. Et statim facta est serénitas magna.

[Lectio8]
Deíparam Vírginem peculiári benefício in matrem et procuratrícem sibi a Christo datam, quam cum áliis cæli cívibus frequénter habébat spectábilem, singulári pietáte prosequebátur. Erga sanctíssimum Eucharistíæ sacraméntum et Christi passiónem tanto amóris et gratitúdinis afficiebátur ardóre, ut tota lácrimis liquésceret. Animas piaculáribus flammis addíctas quotidiánis suffrágiis et assíduis précibus sublevábat. Zelo divíni honóris promovéndi, et procurándæ salútis próximi júgiter ardébat. Cum ígitur ferventíssimo Dei amóre pótius quam morbo languéret, huic Christus, sanctíssima Matre, dilectóque discípulo, et candidíssimo Vírginum choro comitátus, áffuit, et ejus ánimam, córporis solútam compágibus, ac mirábili péctoris explicatióne intra cordis sui pene. trália recéptam, ad cæléstem thálamum tradúxit.

[Responsory8]
R. Quæ per revelatiónem Jesu Christi dídicit Gertrúdis, eódem inspiránte conscrípsit:
* Qui abscóndit hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revélat ea párvulis.
V. Lingua ejus cálamus scribæ velóciter scribéntis.
R. Qui abscóndit hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revélat ea párvulis.

[Lectio9]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus, quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Et réliqua.
_
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
!Sermo 93 de Verb. Dil c. II-IV
Intelligámus, caríssimi, ad omnes nos, id est, ad univérsam omníno Ecclésiam, istam perti. nére parábolam, non ad solos præpósitos, nec ad solas plebes; sed prorsus ad omnes. Ista quinque et quinque vírgines omnes omníno sunt ánimæ Christianórum. Sed, ut dicámus vobis, quod Deo inspiránte sentímus, non qualescúmque ánimæ sed tales ánimæ, quæ haben Cathólicam fidem, et habére vidéntur bona ópera in Ecclésia Dei: et tamen ex ipsis quinque sunt prudéntes et quinque fátuæ.

[Responsory9]
R. Indica nobis, quem díligit ánima nostra,
* Ubi pascas, ubi cubes in merídie.
V. In corde Gertrudis inveniétis me.
R. Ubi pascas, ubi cubes in merídie.

[Lectio10]
Quare ergo appellátæ sunt quinque; et quare vírgines, prius videámus. Omnis ánima in córpore ídeo quinário número censétur, quia quinque sénsibus útitur. Qui ergo se ábstinet ab illícito visu, ab illícito audítu, ab illícito odorátu, ab illícito gustátu, ab illícito tactu, propter ipsam integritátem vírginis nomen accépit. Sed si bonum est, abstinére ab illicitis sentiéndi mótibus,et ídeo unaquæque ánima Christiána vírginis nomen accépit: quare quinque admittúntur et quinque repellúntur?

[Responsory10]
R. Placébat sibi in infirmitátibus et angústiis pro Christo:
* Et váriis licet languóribus vexáta, ómnibus, qui in pressúra erant, caritátis solátium impendébat.
V. Cum infirmabátur, tunc potens erat.
R. Et váriis licet languóribus vexáta, ómnibus, qui in pressúra erant, caritátis solátium impendébat.

[Lectio11]
Et vírgines sunt, et repellúntur. Parum est, quia vírgines sunt, et lámpades habent. Vírgines propter abstinentiam ab illícitis, sénsibus, lámpades habent propter ópera bona. De qui{us opéribus Dóminus dicit: Lúceant ópera vestra coram homínibus. Item discípulis dicit: Sint lumbi vestri accíncti, et lucérnæ ardéntes. In lumbis accínctis, virgínitas; in lucérnis ardéntibus ópera bona. Si ergo ab illícitis abstinéntia bona est; unde virgínitas nomen accépit: et ópera bona laudabília sunt, quæ significántur lampádibus: quare quinque admittuntur et quinque repellúntur?

[Responsory11]
R. Apparuérunt cæléstes spíritus, qui Gertrúdem ad Agni núptias invitábant, dicéntes:
* Veni, dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ.
V. Veni de Líbano, Sponsa; veni de Líbano, veni, coronáberis.
R. Veni, dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ.


[Lectio12]
Alias dixit prudéntes, álias Astultas. Unde intuémur? unde discérnimus? De óleo. Aliquid magnum signíficat óleum, et valde magnum. Putas, num cáritas est? Quæréndo dícimus, non sententiam præcipitámus. Unde mihi videátur óleum caritátem significáre, dicam vobis. Apóstolus dicit: Adhuc supereminentiórem vobis viam demónstro. Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum æraméntum sonans, aut cýmbalum tínniens. Ipsa est superéminens via: id est cáritas, quæ mérito óleo significátur. Omnibus enim humóribus óleum superéminet.

[Responsory12]
R. Cum beáta Gertrúdis Dei amóre languéret, appáruit ei Sponsus, quem diligébat:
* Qui eam in cordis sui sacrárium admíssam, ad cæléstem thálamum tradúxit.
V. Quæ est ista, quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum?
R. Qui eam in cordis sui sacrárium admíssam, ad cæléstem thálamum tradúxit.

[MM Capitulum]
@:Capitulum Sexta
_
@Commune/C6:Responsory5:1-2 s/^R./V./ s/\*/R./

[Lectio_Pone]
!Cant 8:6-7
6 Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum.
7 Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.

[Ant Laudes]
Lauda * et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.
O beáta ánima, * quæ méruit esse sedes sapiéntiæ, cujus delíciæ sunt esse cum fíliis hóminum!
Ánnulis septem subarrhávit me * Dóminus meus Jesus Christus, et tamquam sponsam decorávit me coróna.
Hábuit Gertrúdis * potestátem cláudere cælum núbibus, et aperíre portas ejus: quia lingua ejus clavis cæli facta est.
Ancílla fidélis * et sponsa elécta intrávit in cor et gáudium Dómini sui, cujus amóre languébat.

[Capitulum Laudes]
!Cant 3:4
v. Invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ.
$Deo gratias

[Hymnus Laudes]
Ad sacros virgo thálamos anhélans
Núptias cælo celebráre gestit,
Et piis votis nímium morántem
Próvocat horam.
_
Ægra cum languet, maniféstus adstat
Cǽlitum turma comitánte Christus,
Atque divíni récreat jacéntem
Lúmine vultus.
_
Surge, conclámat, soror atque sponsa,
En tibi pando penetrále cordis,
Ut triumpháli reseráta scandas
Sídera curru.
_
Ista vox omnes pénetrat medúllas
Atque compáges ánimi resólvit:
Spíritus liber volat in reclúsa
Víscera Christi.
_
Régios Agni thálamos peténtem
Júbilans stipat súperum coróna,
Atque compléxus et amíca cantat
Óscula Sponsi.
_
Vírginum Sponsum, superúmque regem
Vírginum sanctæ célebrent choréæ,
Et sacram supplex Tríadem per ævum
Orbis adóret.
Amen.

[Ant 2]
O digníssima * Christi sponsa, quam lux prophetíæ illustávit, zelus apostólicus inflammávit, láurea vírginum coronávit, divíni amóris incéndium consummávit.

[Capitulum Sexta]
@:Lectio_Pone:1-2 s/-7// s/6 /v. / s/, dura.*/./
$Deo gratias

[Capitulum Nona]
@SanctiM/02-10:Capitulum Laudes

[Ant Vespera 3] (rubrica divino aut rubrica cisterciensisi aut rubrica Barroux)
Casta colúmba * nidíficans in cavérna macériæ sacri láteris Jesu Christi, mel suavíssimum de petra sugébat.;;109
Loquebátur Christus * ad diléctam Gertrúdem fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum.;;112
Beátæ Gertrúdis verba * divíni erant amóris jácula: lámpades ejus, lámpades ignis atque flammárum.;;121
Diléctæ ánimam * e cárcere córporis exeúntem accépit Christus in ulnas suas, et cor suum illi amánter apéruit.;;126

[Ant 3]
@:Ant 1

[Ant 3] (rubrica divino aut rubrica cisterciensis aut rubrica Barroux)
Apparuerunt * cæléstes spíritus de cælo descendéntes ad terram, qui Gertrúdem ad paradísi gáudia modulátis vócibus invitábant: Veni, veni dómina, quia te exspéctant cæli delíciæ, allelúia, allelúia.
