[Rank]
SS. Coronæ Spinæ Domini;;Duplex;;3;;

[Rule]
1 nocturn
Festum Domini

[Invit]
Adsunt Domínici Serti solémnia: * Laude multíplici plaudat Ecclésia, allelúja.

[Hymnus Matutinum]
v. Ætérnæ Regi glóriæ
Devóta laudum cántica
Fidéles solvant hódie
Pro Coróna Domínica.
_
Corónat Regem ómnium
Coróna contuméliæ,
Cuius nobis oppróbrium
Corónam confert glóriæ.
_
De spinárum acúleis
Christi Coróna pléctitur,
Qua minístris tartáreis
Mundi potéstas tóllitur.
_
Coróna Christi cápitis
Sacro perfúsa sánguine,
Pœnis solátis débitis,
Reos purgat a crímine.
_
Laus Christo, Regi glóriæ,
Pro Corónæ virtútibus,
Qua nos refórmans grátiæ
Corónet in cæléstibus.
Amen.

[Ant Matutinum]
Christum sub Serto spíneo derídet plebs perfídiæ: cuius cruóre róseo Sertum confértur glóriæ, allelúja.;;1
;;2
;;3
V. Tuam Corónam adorámus, Dómine, allelúja.
R. Tuum gloriósum recólimus triúmphum, allelúja.

[Lectio1]
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
!Cap. 2
Non ángelis subjécit Deus orbem terræ futúrum de quo lóquimur. Testátus est autem in quodam loco quis dicens: Quid est homo, quod memor es eius, aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum ? Minuísti eum paulo minus ab ángelis; glória et honóre coronásti eum, et constituísti eum super ópera mánuum tuárum: ómnia subjecísti sub pédibus ejus. In eo enim quod ómnia ei subjécit, nihil dimísit non subjéctum ei; nunc autem necdum vidémus ómnia subjécta ei. Eum autem, qui módico quam ángeli minorátus est, vidémus Jesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáret mortem.

[Responsory1]
R. Spina carens Flos spina púngitur, per quam culpæ spina confríngitur:
* Spina mortis spinis retúnditur, dum Vita móritur, allelúja.
V. Per hoc ludíbrium hostis delúditur: mortis domínium per mortem tóllitur.
R. Spina mortis spinis retúnditur, dum Vita móritur, allelúja.

[Lectio2]
Décebat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxerat, auctórem salútis eórum per passiónem consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur, ex uno omnes; propter quam causam non confúnditur fratres eos vocáre, dicens: Nuntiábo nomen tuum frátribus meis, in médio ecclésiæ laudábo te; et íterum: Ego ero fidens in eum; et íterum: Ecce ego et púeri mei, quos dedit mihi Deus. Quia ergo púeri communicavérunt carni et sánguini, et ipse simíliter participávit eísdem, ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est diábolum; et liberáret eos qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti.

[Responsory2]
R. Corónat Regem ómnium Judǽa Serto spíneo: stat inter spinas lílium vernans cruóre róseo,
* Spinárum culpæ néscium, spinæ punctum acúleo, allelúja.
V. Sub decóre fulget purpúreo corpus nitens candóre níveo.
R. Spinárum culpæ néscium, spinæ punctum acúleo, allelúja.

[Lectio93]
Cum sanctus Ludovícus, rex Francórum, a Balduíno secúndo, Constantinopolitáno imperatóre, Corónam Dómini spíneam dono accepísset, duos ex órdine Prædicatórum fratres, Andréam et Jacóbum, Constantinópolim misit. Qui in crástino sancti Lauréntii Mártyris, anno millésimo ducentésimo trigésimo nono, Corónam regi Sénone detulérunt. Quæ, magna cum solemnitáte Parísios deláta, postrémo apud régium palátium collocáta est, in capélla ab ipso Ludovíco ædificáta. Thesáurus iste pretiósus, lugéndis tumúltus gállici tempóribus sǽculo décimo octávo exeúnte ímpie subréptus ac póstmodum restitútus, in metropolitánam basílicam translátus est. Quasdam vero Corónæ sacræ spinas rex Ludovícus Frátribus Prædicatóribus dono dedit, illísque susceptiónis anniversárium in capélla Corónæ dicáta celebrándum commísit. Festum Sanctíssimæ Corónæ, circa medietátem sǽculi décimi tértii, kalendário órdinis Prædicatórum insértum est.

[Responsory3]
R. Felix Spina, cuius acúlei guttis rubent roris sanguínei,
* Vires frangunt regis tartárei, seras pandunt regni sidérei, allelúja.
V. O Spinárum imménsa glória, quæ tot nobis præstant remédia.
R. Vires frangunt regis tartárei, seras pandunt regni sidérei, allelúja.
&Gloria
R. Allelúja.
