[Lectio1]
De Parábolis Salomónis
!Prov 5:1-6
1 Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam, 
2 ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris; 
3 favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur ejus; 
4 novíssima autem illíus amára quasi absýnthium et acúta quasi gládius biceps; 
5 pedes ejus descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant; 
6 per sémitam vitæ non ámbulant, vagi sunt gressus ejus et investigábiles.

[Responsory1]
R. Præbe, fili, cor mihi, et óculi tui vias meas custódiant: 
* Ut addátur grátia cápiti tuo.
V. Atténde, fili mi, sapiéntiam meam et ad elóquium meum inclína aurem tuam.
R. Ut addátur grátia cápiti tuo.

[Lectio2]
!Prov 5:7-13
7 Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recédas a verbis oris mei. 
8 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropínques fóribus domus ejus; 
9 ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli; 
01 ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna, 
11 et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 
12 Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum; 
13 nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam?

[Responsory2]
@Tempora/081-0:Responsory5

[Lectio3]
!Prov 5:20-23
20 Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius? 
21 Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus ejus consíderat; 
22 iniquitátes suæ cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur; 
23 ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur.

[Responsory3]
@Tempora/081-0:Responsory6
