[Lectio1]
De libro Ecclesiástæ
!Eccl 4:1-4
1 Verti me ad ália, et vidi calúmnias, quæ sub sole gerúntur, et lácrimas innocéntium, et néminem consolatórem, nec posse resístere eórum violéntiæ cunctórum auxílio destitútos.
2 Et laudávi magis mórtuos quam vivéntes;
3 et feliciórem utróque judicávi qui necdum natus est nec vidit mala quæ sub sole fiunt.  
4 Rursum contemplátus sum omnes labóres hóminum, et indústrias animadvérti patére invídiæ próximi; et in hoc ergo vánitas et cura supérflua est.

[Responsory1]
@Tempora/081-0:Responsory7

[Lectio2]
!Eccl 4:5-8
5 Stultus cómplicat manus suas et cómedit carnes suas, dicens: 
6 Mélior est pugíllus cum réquie, quam plena útraque manus cum labóre et afflictióne ánimi. 
7 Consíderans, réperi et áliam vanitátem sub sole.
8 Unus est, et secúndum non habet, non fílium, non fratrem, et tamen laboráre non cessat, nec satiántur óculi ejus divítiis, nec recógitat, dicens: Cui labóro, et fraudo ánimam meam bonis? In hoc quoque vánitas est et afflíctio péssima.

[Responsory2]
@Tempora/081-1:Responsory2

[Lectio3]
!Eccl 4:9-13
9 Mélius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emoluméntum societátis suæ. 
10 Si unus cecíderit, ab áltero fulciétur.  Væ soli, quia, cum cecíderit, non habet sublevántem se. 
11 Et si dormíerint duo, fovebúntur mútuo: unus quómodo calefíet? 
12 Et, si quíspiam prævalúerit contra unum, duo resístunt ei; funículus triplex diffícile rúmpitur. 
13 Mélior est puer pauper et sápiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidére in pósterum.

[Responsory3]
@Tempora/081-1:Responsory3
