[Lectio1]
De libro Ecclesiástæ
!Eccl 6:1-2
1 Est et áliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud hómines: 
2 vir, cui dedit Deus divítias et substántiam et honórem, et nihil deest ánimæ suæ, ex ómnibus quæ desíderat; nec tríbuit ei potestátem Deus ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria magna est.

[Responsory1]
@Tempora/081-0:Responsory4

[Lectio2]
!Eccl 6:3-6
3 Si genúerit quíspiam centum líberos et víxerit multos annos et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non utátur bonis substántiæ suæ sepulturáque cáreat; de hoc ego pronúntio, quod mélior illo sit abortívus. 
4 Frustra enim venit et pergit ad ténebras, et oblivióne delébitur nomen ejus. 
5 Non vidit solem neque cognóvit distántiam boni et mali, 
6 étiam si duóbus míllibus annis víxerit, et non fúerit perfrúitus bonis.

[Responsory2]
@Tempora/081-0:Responsory5

[Lectio3]
!Eccl 6:6-9
6 Nonne ad unum locum próperant ómnia? 
7 Omnis labor hóminis in ore ejus; sed ánima ejus non implébitur. 
8 Quid habet ámplius sápiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
9 Mélius est vidére quod cúpias, quam desideráre quod néscias; sed et hoc vánitas est, et præsúmptio spíritus.

[Responsory3]
@Tempora/081-0:Responsory6
