[Scriptura]
Sabbato post Dominicam V. Septembris

[Lectio1]
De libro Esther
!Esth 7:1-4
1 Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. 
2 Dixítque ei rex étiam secúnda die, postquam vino incalúerat: Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fíeri? Etiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis. 
3 Ad quem illa respóndit: Si invéni grátiam in óculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam, pro qua rogo, et pópulum meum, pro quo óbsecro. 
4 Tráditi enim sumus ego et pópulus meus, ut conterámur, jugulémur et pereámus. Atque, útinam in servos et fámulas venderémur: esset tolerábile malum et gemens tacérem; nunc autem hostis noster est cujus crudélitas redúndat in regem.

[Responsory1]
@Tempora/094-0:Responsory4

[Lectio2]
!Esth 7:5-7
5 Respondénsque rex Assuérus, ait: Quis est iste et cujus poténtiæ, ut hæc áudeat fácere? 
6 Dixítque Esther: Hostis et inimícus noster péssimus iste est Aman. Quod ille áudiens íllico obstúpuit vultum regis ac regínæ ferre non sústinens. 
7 Rex autem irátus surréxit et de loco convívii intrávit in hortum arbóribus cónsitum. Aman quoque surréxit ut rogáret Esther regínam pro ánima sua; intelléxit enim a rege sibi parátum malum.

[Responsory2]
@Tempora/094-0:Responsory7

[Lectio3]
!Esth 7:8-10
8 Qui cum revérsus esset de horto nemóribus cónsito et intrásset convívii locum, réperit Aman super léctulum corruísse in quo jacébat Esther et ait: Etiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem ejus. 
9 Dixítque Harbóna unus de eunúchis qui stabant in ministério regis: En lignum, quod paráverat Mardochǽo qui locútus est pro rege, stat in domo Aman habens altitúdinis quinquagínta cúbitos. Cui dixit rex: Appéndite eum in eo. 
10 Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo, quod paráverat Mardochǽo, et regis ira quiévit.

[Responsory3]
@Tempora/095-0:Responsory3
