[Lectio1]
De libro primo Machabæórum
!1 Mac 7:1; 7:4-7
1 Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic. 
4 Et sedit Demétrius super sedem regni sui. 
5 Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Israël, et Alcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos, 
6 et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Judas et fratres ejus omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra. 
7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis, et púniat omnes amícos ejus, et adjutóres eórum.

[Responsory1]
@Tempora/101-0:Responsory4

[Lectio2]
!1 Mac 7:8-11
8 Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: Et misit eum,
9 ut vidéret extermínium, quod fecit Judas; sed et Alcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Israël. 
10 Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Juda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis in dolo. 
11 Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno.

[Responsory2]
@Tempora/101-0:Responsory5

[Lectio3]
!1 Mac 7:12-17
12 Et convenérunt ad Alcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ justa sunt:
13 et primi, Assidǽi, qui erant in fíliis Israël, et exquirébant ab eis pacem. 
14 Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Aaron venit: non decípiet nos. 
15 Et locútus est cum eis verba pacífica, et jurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris. 
16 Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est: 
17 Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret.

[Responsory3]
@Tempora/101-0:Responsory6
