[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Mac 4:1-5
1 Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad hæc, et ipse fuísset incéntor malórum:
2 provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere. 
3 Sed, cum inimicítiæ in tantum procéderent, ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent, 
4 consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit, 
5 non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans.

[Responsory1]
@Tempora/101-0:Responsory1

[Lectio2]
!2 Mac 4:6-9
6 Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua. 
7 Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Jason frater Oníæ summum sacerdótium. 
8 Adito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta, 
9 super hæc promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti ejus concederétur, gymnásium et ephebíam sibi constitúere, et eos qui in Jerosólymis erant, Antiochénos scríbere.

[Responsory2]
@Tempora/101-0:Responsory2

[Lectio3]
!2 Mac 4:10-11
10 Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit. 
11 Et, amótis his quæ humanitátis causa Judǽis a régibus fúerant constitúta, per Joánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium jura destítuens, prava institúta sanciébat.

[Responsory3]
@Tempora/101-0:Responsory3
