[Lectio1]
De libro secúndo Machabæórum
!2 Mac 5:1-4
1 Eódem témpore Antíochus secúndam profectiónem parávit in Ægýptum. 
2 Cóntigit autem per univérsam Jerosolymórum civitátem vidéri diébus quadragínta per áëra équites discurréntes, aurátas stolas habéntes et hastis, quasi cohórtes, armátos:
3 et cursus equórum per órdines digéstos, et congressiónes fíeri cóminus, et scutórum motus, et galeatórum multitúdinem gládiis distríctis, et telórum jactus, et aureórum armórum splendórem, omnísque géneris loricárum.
4 Quaprópter omnes rogábant in bonum monstra convérti.

[Responsory1]
@Tempora/101-0:Responsory4

[Lectio2]
!2 Mac 5:5-7
5 Sed, cum falsus rumor exísset, tamquam vita excessísset Antíochus, assúmptis Jason non minus mille viris, repénte aggréssus est civitátem: et, cívibus ad murum convolántibus, ad últimum apprehénsa civitáte, Meneláus fugit in arcem. 
6 Jason vero non parcébat in cæde cívibus suis, nec cogitábat prosperitátem advérsum cognátos malum esse máximum, árbitrans hóstium et non cívium se trophǽa captúrum. 
7 Et principátum quidem non obtínuit, finem vero insidiárum suárum confusiónem accépit, et prófugus íterum ábiit in Ammaníten.

[Responsory2]
@Tempora/101-0:Responsory5

[Lectio3]
!2 Mac 5:8-10
8 Ad últimum, in exítium sui conclúsus ab Aréta Arabum tyránno, fúgiens de civitáte in civitátem, ómnibus odiósus, ut réfuga legum et exsecrábilis, ut pátriæ et cívium hostis, in Ægýptum extrúsus est:
9 et qui multos de pátria sua expúlerat, péregre périit, Lacedǽmonas proféctus, quasi pro cognatióne ibi refúgium habitúrus; 
10 et qui insepúltos multos abjécerat, ipse et illamentátus et insepúltus abícitur, sepultúra neque peregrína usus, neque pátrio sepúlcro partícipans.

[Responsory3]
@Tempora/101-0:Responsory6
