[Lectio1]
De Ezechiéle Prophéta
!Ezek 2:2-5
2 Et audívi loquéntem ad me,
3 et dicéntem: Fili hóminis, mitto ego te ad fílios Israël, ad gentes apostatríces quæ recessérunt a me; ipse et patres eórum prævaricáti sunt pactum meum usque ad diem hanc;
4 et fílii dura fácie et indomábili corde sunt, ad quos ego mitto te, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus:
5 Si forte vel ipsi áudiant, et si forte quiéscant, quóniam domus exásperans est: et scient quia prophéta fúerit in médio eórum.

[Responsory1]
R. Redémit pópulum suum et liberávit eum, et vénient et exsultábunt in monte Sion et gaudébunt de bonis Dómini super fruménto, vino et óleo, 
* Et ultra non esúrient.
V. Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus.
R. Et ultra non esúrient.

[Lectio2]
!Ezek 2:6-7
6 Tu ergo, fili hóminis, ne tímeas eos, neque sermónes eórum métuas, quóniam incréduli et subversóres sunt tecum, et cum scorpiónibus hábitas. Verba eórum ne tímeas, et vultus eórum ne formídes, quia domus exásperans est. 
7 Loquéris ergo verba mea ad eos, si forte áudiant et quiéscant, quóniam irritatóres sunt.

[Responsory2]
R. Angústiæ mihi sunt úndique, et quid éligam ignóro; 
* Mélius est mihi incídere in manus hóminum, quam derelínquere legem Dei mei.
V. Si enim hoc égero, mors mihi est; si autem non égero, non effúgiam manus vestras.
R. Mélius est mihi incídere in manus hóminum, quam derelínquere legem Dei mei.

[Lectio3]
!Ezek 2:8-9
8 Tu autem, fili hóminis, audi quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans, sicut domus exasperátrix est: áperi os tuum, et cómede quæcúmque ego do tibi. 
9 Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involútus liber: et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentatiónes, et carmen, et væ.

[Responsory3]
R. Misit Dóminus Angelum suum et conclúsit ora leónum, 
* Et non contaminavérunt, quia coram eo injustítia invénta non est in me.
V. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum.
R. Et non contaminavérunt, quia coram eo injustítia invénta non est in me.
&Gloria
R. Et non contaminavérunt: quia coram eo injustítia invénta non est in me.
