[Lectio1]
De Ezechiéle Prophéta
!Ezek 3:1-4
1 Et dixit ad me: Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede: cómede volúmen istud, et vadens lóquere ad fílios Israël. 
2 Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo:
3 et dixit ad me: Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto quod ego do tibi. Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 
4 Et dixit ad me: Fili hóminis, vade ad domum Israël, et loquéris verba mea ad eos.

[Responsory1]
R. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra: 
* Sed miserére, Dómine, et ne fácias consummatiónem.
V. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum!
R. Sed miserére, Dómine, et ne fácias consummatiónem.

[Lectio2]
!Ezek 3:5-9
5 Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ, tu mítteris ad domum Israël;
6 neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes; et, si ad illos mitteréris, ipsi audírent te; 
7 domus autem Israël nolunt audíre te, quia nolunt audíre me; omnis quippe domus Israël attríta fronte est, et duro corde. 
8 Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum: 
9 ut adamántem et ut sílicem dedi fáciem tuam; ne tímeas eos neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est.

[Responsory2]
R. Civitátem istam tu circúmda, Dómine: et Angeli tui custódiant muros ejus. 
* Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum misericórdia.
V. Avertátur furor tuus, Dómine, a pópulo tuo et a civitáte sancta tua.
R. Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum misericórdia.

[Lectio3]
!Ezek 3:10-13
10 Et dixit ad me: fili hóminis, omnes sermónes meos, quos ego loquor ad te, assúme in corde tuo et áuribus tuis audi; 
11 et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos; et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Si forte áudiant et quiéscant. 
12 Et assúmpsit me spíritus, et audívi post me vocem commotiónis magnæ: Benedícta glória Dómini de loco suo; 
13 et vocem alárum animálium percutiéntium álteram ad álteram, et vocem rotárum sequéntium animália, et vocem commotiónis magnæ.

[Responsory3]
R. Genti peccatríci, pópulo pleno peccáto miserére, 
* Dómine Deus.
V. Esto placábilis super nequítiam pópuli tui.
R. Dómine Deus.
&Gloria
R. Dómine Deus.
