[Lectio1]
De Ezechiéle Prophéta
!Ezek 15:1-5
1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: 
2 Fili hóminis, quid fiet de ligno vitis, ex ómnibus lignis némorum, quæ sunt inter ligna silvárum? 
3 Numquid tollétur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricábitur de ea paxíllus, ut depéndeat in eo quodcúmque vas? 
4 Ecce igni datum est in escam: utrámque partem ejus consúmpsit ignis, et medíetas ejus redácta est in favíllam. Numquid útile erit ad opus? 
5 Etiam cum esset íntegrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoráverit et combússerit: nihil ex eo fiet óperis?

[Responsory1]
@Tempora/111-0:Responsory4

[Lectio2]
!Ezek 15:6-8
6 Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quómodo lignum vitis inter ligna silvárum, quod dedi igni ad devorándum, sic tradam habitatóres Jerúsalem. 
7 Et ponam fáciem meam in eos: de igne egrediéntur, et ignis consúmet eos: et sciétis quia ego Dóminus, cum posúero fáciem meam in eos,
8 et dédero terram ínviam et desolátam, eo quod prævaricatóres exstíterint, dicit Dóminus Deus.

[Responsory2]
@Tempora/111-0:Responsory5

[Lectio3]
!Ezek 16:1-5
1 Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: 
2 Fili hóminis, notas fac Jerúsalem abominatiónes suas,
3 et dices: Hæc dicit Dóminus Deus Jerúsalem: Radix tua et generátio tua de terra Chánaan, pater tuus Amorrhǽus, et mater tua Cethǽa. 
4 Et quando nata es, in die ortus tui, non est præcísus umbilícus tuus, et aqua non es lota in salútem, nec sale salíta, nec involúta pannis. 
5 Non pepércit super te óculus, ut fáceret tibi unum de his, misértus tui, sed projécta es super fáciem terræ in abjectióne ánimæ tuæ, in die qua nata es.

[Responsory3]
@Tempora/111-0:Responsory6
