[Scriptura]
Feria Quarta post Dominicam V. Novembris

[Lectio1]
Incipit Sophonías Prophéta
!Soph 1:1-3
1 Verbum Dómini, quod factum est ad Sophoníam, fílium Chusi, fílii Godolíæ, fílii Amaríæ, fílii Ezecíæ, in diébus Josíæ, fílii Amon, regis Judæ.
2 Cóngregans congregábo ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus, 
3 cóngregans hóminem et pecus, cóngregans volatília cæli et pisces maris; et ruínæ impiórum erunt, et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus.

[Responsory1]
@Tempora/111-3:Responsory1

[Lectio2]
!Soph 1:4-6
4 Et exténdam manum meam super Judam et super omnes habitántes Jerúsalem: et dispérdam de loco hoc relíquias Baal, et nómina ædituórum cum sacerdótibus,
5 et eos qui adórant super tecta milítiam cæli, et adórant et jurant in Dómino, et jurant in Melchom, 
6 et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quæsiérunt Dóminum, nec investigavérunt eum.

[Responsory2]
@Tempora/111-1:Responsory2

[Lectio3]
!Soph 1:7-9
7 Siléte a fácie Dómini Dei, quia juxta est dies Dómini: quia præparávit Dóminus hóstiam, sanctificávit vocátos suos. 
8 Et erit, in die hóstiæ Dómini, visitábo super príncipes, et super fílios regis, et super omnes qui indúti sunt veste peregrína;
9 et visitábo super omnem qui arrogánter ingréditur super limen in die illa, qui complent domum Dómini Dei sui iniquitáte et dolo.

[Responsory3]
@Tempora/111-1:Responsory3
