[Officium]
Feria III infra Hebdomadam I Adventus

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica cisterciensis)
;;Feria major;;1.15

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 2:1-3
1 Verbum, quod vidit Isaías, fílius Amos, super Judam et Jerúsalem.
2 Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.
3 Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem.

[Responsory1]
R. Montes Israël, ramos vestros expándite, et floréte, et fructus fácite:
* Prope est ut véniat dies Dómini.
V. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
R. Prope est ut véniat dies Dómini.

[Lectio2]
!Isa 2:4-6
4 Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces: non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prǽlium.
5 Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.
6 Projecísti enim pópulum tuum, domum Jacob: quia repléti sunt ut olim, et áugures habuérunt ut Philísthiim, et púeris aliénis adhæsérunt.

[Responsory2]
R. Erúmpant montes jucunditátem, et colles justítiam:
* Quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.
V. De Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem.
R. Quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

[Lectio3]
!Isa 2:7-9
7 Repléta est terra argénto et auro: et non est finis thesaurórum ejus:
8 et repléta est terra ejus equis: et innumerábiles quadrígæ ejus. Et repléta est terra ejus idólis: opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum.
9 Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir, ne ergo dimíttas eis.

[Responsory3]
R. Ecce ab Austro vénio, ego Dóminus Deus vester, 
* Visitáre vos in pace.
V. Aspíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum.
R. Visitáre vos in pace.
&Gloria
R. Visitáre vos in pace.

[Ant Laudes] (rubrica cisterciensis)
@Tempora/Adv1-0

[Ant 2]
Antequam convenírent, * invénta est María habens in útero de Spíritu Sancto, allelúja.

[Ant 2] (rubrica cisterciensis)
Gaude et lætáre, * fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.

[Ant 3_]
Quǽrite Dóminum, * dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est, allelúja.

[Ant 3C]
Erúmpant montes * jucunditátem, et colles justítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

[Ant 3]
@:Ant 3_
(sed rubrica cisterciensis)
@:Ant 3C
