[Officium]
Feria IV infra Hebdomadam II Adventus

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica cisterciensis)
;;Feria major;;1.15

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 16:1-4
1 Emítte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. 
2 Et erit: Sicut avis fúgiens, et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliæ Moab in transcénsu Arnon. 
3 Ini consílium, coge concílium: pone quasi noctem umbram tuam in merídie: abscónde fugiéntes, et vagos ne prodas. 
4 Habitábunt apud te prófugi mei: Moab esto latíbulum eórum a fácie vastatóris.

[Responsory1]
@Tempora/Adv1-3:Responsory1

[Lectio2]
!Isa 16:4-6
4 Fínitus est enim pulvis, consummátus est miser, defécit qui conculcábat terram. 
5 Et præparábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte in tabernáculo David, júdicans et quærens judícium, et velóciter reddens quod justum est. 
6 Audívimus supérbiam Moab, supérbus est valde: supérbia ejus et arrogántia ejus, et indignátio ejus, plus quam fortitúdo ejus.

[Responsory2]
@Tempora/Adv1-3:Responsory2

[Lectio3]
!Isa 16:7-8
7 Idcírco ululábit Moab ad Moab, univérsus ululábit: his, qui lætántur super muros cocti láteris, loquímini plagas suas. 
8 Quóniam suburbána Hésebon desérta sunt, et víneam Sábama dómini géntium excidérunt: flagélla ejus usque ad Jazer pervenérunt: erravérunt in desérto, propágines ejus relictæ sunt, transiérunt mare.

[Responsory3]
@Tempora/Adv2-0:Responsory9

[Ant Laudes] (rubrica cisterciensis)
@Tempora/Adv2-0

[Ant 2]
Ecce ego mitto * Angelum meum, qui præparábit viam meam ante fáciem tuam.

[Ant 3]
Sion, renováberis, * et vidébis justum tuum, qui ventúrus est in te.
