[Officium]
Feria VI infra Hebdomadam II Adventus

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica cisterciensis)
;;Feria major;;1.15

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 24:1-3
1 Ecce Dóminus dissipábit terram, et nudábit eam, et afflíget fáciem ejus, et dispérget habitatóres ejus. 
2 Et erit sicut pópulus, sic sacérdos: et sicut servus, sic dóminus ejus: sicut ancílla, sic dómina ejus: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerátor, sic is qui mútuum áccipit: sicut qui répetit, sic qui debet. 
3 Dissipatióne dissipábitur terra, et direptióne prædábitur. Dóminus enim locútus est verbum hoc.

[Responsory1]
@Tempora/Adv2-0:Responsory4

[Lectio2]
!Isa 24:4-6
4 Luxit et deflúxit terra, et infirmáta est: deflúxit orbis, infirmáta est altitúdo pópuli terræ. 
5 Et terra infécta est ab habitatóribus suis: quia transgréssi sunt leges, mutavérunt jus, dissipavérunt fœdus sempitérnum. 
6 Propter hoc maledíctio vorábit terram, et peccábunt habitatóres ejus: ideóque insánient cultóres ejus, et relinquéntur hómines pauci.

[Responsory2]
@Tempora/Adv2-0:Responsory5

[Lectio3]
!Isa 24:7-16
7 Luxit vindémia, infirmáta est vitis, ingemuérunt omnes qui lætabántur corde. 
8 Cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, contícuit dulcédo cítharæ.
9 Cum cántico non bibent vinum, amára erit pótio bibéntibus illam. 
10 Attríta est cívitas vanitátis, clausa est omnis domus, nullo introëúnte. 
11 Clamor erit super vino in platéis: desérta est omnis lætítia: translátum est gáudium terræ. 
12 Relícta est in urbe solitudo, et calámitas ópprimet portas. 
13 Quia hæc erunt in médio terræ, in médio populórum: quómodo si paucæ olívæ, quæ remansérunt, excutiántur ex ólea: et racémi, cum fúerit fínita vindémia. 
14 Hi levábunt vocem suam, atque laudábunt: cum glorificátus fúerit Dóminus, hínnient de mari. 
15 Propter hoc in doctrínis glorificáte Dóminum, in ínsulis maris nomen Dómini Dei Israël.
16 A fínibus terræ laudes audívimus, glóriam justi.

[Responsory3]
@Tempora/Adv2-0:Responsory6

[Ant Laudes] (rubrica cisterciensis)
@Tempora/Adv2-0

[Ant 2]
Dícite: Pusillánimes, * confortámini: ecce Dóminus Deus noster véniet.

[Ant 2] (rubrica cisterciensis)
Cantáte Dómino * cánticum novum: laus ejus ab extrémis terræ.

[Ant 3]
Cantáte Dómino * cánticum novum: laus ejus ab extrémis terræ.

[Ant 3] (rubrica cisterciensis)
Dícite: Pusillánimes, * confortámini: ecce Dóminus Deus noster véniet.
