[Officium]
Sabbato infra Hebdomadam II Adventus

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica cisterciensis)
;;Feria major;;1.15

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 25:1-4
1 Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, et confitébor nómini tuo: quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas fidéles. Amen.
2 Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem fortem in ruínam, domum alienórum: ut non sit cívitas, et in sempitérnum non ædificétur.
3 Super hoc laudábit te pópulus fortis; cívitas géntium robustárum timébit te:
4 quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, spes a túrbine, umbráculum ab æstu.

[Responsory1]
@Tempora/Adv2-0:Responsory7

[Lectio2]
!Isa 25:4-7
4 Spíritus enim robustórum quasi turbo impéllens paríetem.
5 Sicut æstus in siti, tumúltum alienórum humiliábis; et quasi calóre sub nube torrénte, propáginem fórtium marcéscere fácies.
6 Et fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium píngujum, convívium vindémiæ, píngujum medullatórum, vindémiæ defæcátæ.
7 Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos, et telam quam ordítus est super omnes natiónes.

[Responsory2]
@Tempora/Adv2-0:Responsory8

[Lectio3]
!Isa 25:8-12
8 Præcipitábit mortem in sempitérnum; et áuferet Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie, et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra: quia Dóminus locútus est.
9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectávimus eum, et salvábit nos; iste Dóminus, sustinúimus eum: exsultábimus, et lætábimur in salutári ejus.
10 Quia requiéscet manus Dómini in monte isto; et triturábitur Moab sub eo, sícuti terúntur páleæ in plaustro.
11 Et exténdet manus suas sub eo sicut exténdit natans ad natándum; et humiliábit glóriam ejus cum allisióne mánuum ejus.
12 Et muniménta sublímium murórum tuórum cóncident, et humiliabúntur, et detrahéntur in terram usque ad púlverem.

[Responsory3]
@Tempora/Adv2-0:Responsory9

[Ant Laudes] (rubrica cisterciensis)
@Tempora/Adv2-0

[Ant 2]
Levábit Dóminus signum, * in natiónibus, et congregábit dispérsos Israël.
