[Officium]
Feria II infra Hebdomadam III Adventus

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica cisterciensis)
;;Feria major;;1.15

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 28:1-3
1 Væ corónæ supérbiæ, ébriis Ephraim, et flori decidénti, glóriæ exsultatiónis ejus, qui erant in vértice vallis pinguíssimæ, errántes a vino. 
2 Ecce válidus et fortis Dóminus, sicut ímpetus grándinis: turbo confríngens, sicut ímpetus aquárum multárum inundántium, et emissárum super terram spatiósam. 
3 Pédibus conculcábitur coróna supérbiæ ebriórum Ephraim.

[Responsory1]
@Tempora/Adv3-0:Responsory1

[Lectio2]
!Isa 28:4-7
4 Et erit flos décidens glóriæ exsultatiónis ejus, qui est super vérticem vallis píngujum, quasi temporáneum ante maturitátem autúmni: quod cum aspéxerit videns, statim ut manu tenúerit, devorábit illud. 
5 In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ, et sertum exsultatiónis resíduo pópuli sui; 
6 et spíritus judícii sedénti super judícium, et fortitúdo reverténtibus de bello ad portam. 
7 Verum hi quoque præ vino nesciérunt, et præ ebrietáte erravérunt: sacérdos et prophéta nesciérunt præ ebrietáte, absórpti sunt a vino.

[Responsory2]
@Tempora/Adv3-0:Responsory2

[Lectio3]
!Isa 28:16-18
16 Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam in fundaméntis Sion lápidem, lápidem probátum, angulárem, pretiósum, in fundaménto fundátum. Qui credíderit, non festínet. 
17 Et ponam in póndere judícium, et justítiam in mensúra: et subvértet grando spem mendácii, et protectiónem aquæ inundábunt. 
18 Et delébitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inférno non stabit.

[Responsory3]
@Tempora/Adv3-0:Responsory3

[Ant Laudes] (rubrica cisterciensis)
@Tempora/Adv3-0

[Ant 2]
Egrediétur * virga de radíce Jesse, et replébitur omnis terra glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei.

[Ant 2] (rubrica cisterciensis)
Dicit Dóminus: * Pœniténtian ágite, appropinquábit enim regnum cœlórum, allelúia.

[Ant 3]
Beátam me dicent * omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.
