[Officium]
Feria IV infra Hebdomadam IV Adventus

[Rank]
;;Feria major;;2.1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Isaía Prophéta
!Isa 51:1-3
1 Audíte me, qui sequímini quod justum est, et quǽritis Dóminum: atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis. 
2 Atténdite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ péperit vos, quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum. 
3 Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas ejus: et ponet desértum ejus quasi delícias, et solitúdinem ejus quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.

[Responsory1]
@Tempora/Adv4-0:Responsory7

[Lectio2]
!Isa 51:4-6
4 Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte: quia lex a me éxiet, et judícium meum in lucem populórum requiéscet. 
5 Prope est justus meus, egréssus est salvátor meus, et brácchia mea pópulos judicábunt: me ínsulæ exspectábunt, et brácchium meum sustinébunt. 
6 Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum: quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres ejus sicut hæc interíbunt: Salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea non defíciet.

[Responsory2]
@Tempora/Adv4-0:Responsory8

[Lectio3]
!Isa 51:7-8
7 Audíte me, qui scitis justum, pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis. 
8 Sicut enim vestiméntum, sic cómedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorábit eos tínea: Salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea in generatiónes generatiónum.

[Responsory3]
@Tempora/Adv4-0:Responsory9

[Ant Laudes] (rubrica cisterciensis)
@Tempora/Adv4-0

[Ant 2]
Ponam in Sion * salútem, et in Jerúsalem glóriam meam, allelúja.

[Ant 2] (rubrica cisterciensis)
Non auferétur * sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est: et ipse erit expectátio Géntium.
