[Officium]
Feria III infra Hebdomadam I post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 5:1-5
1 Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat.
2 Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis, ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit. 
3 Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, jam judicávi ut præsens, eum, qui sic operátus est, 
4 in nómine Dómini nostri Jesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Jesu, 
5 trádere hujúsmodi sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Jesu Christi.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-2:Responsory1

[Lectio2]
!1 Cor 5:6-8
6 Non est bona gloriátio vestra. Nescítis, quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit?
7 Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. 
8 Itaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ, et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-2:Responsory2

[Lectio3]
!1 Cor 5:9-11
9 Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis. 
10 Non útique fornicáriis hujus mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse. 
11 Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is, qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut malédicus, aut ebriósus, aut rapax: cum hujúsmodi nec cibum súmere.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-2:Responsory3
