[Officium]
Feria VI infra Hebdomadam I post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola prima ad Corínthios
!1 Cor 13:1-3
1 Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens. 
2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. 
3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-5:Responsory1

[Lectio2]
!1 Cor 13:4-10
4 Cáritas pátiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, 
5 non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum,
6 non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti:
7 ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. 
8 Cáritas nunquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. 
9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. 
10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-5:Responsory2

[Lectio3]
!1 Cor 13:11-13
11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. 
12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum. 
13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas: tria hæc. Major autem horum est cáritas.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-5:Responsory3
