[Officium]
Feria V infra Hebdomadam II post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola secúnda ad Corínthios
!2 Cor 10:1-3
1 Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vobis. 
2 Rogo autem vos, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. 
3 In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus.

[Responsory1]
R. Deus, in te sperávi, Dómine, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me, 
* Et éripe me.
V. Inclína ad me aurem tuam, et salva me.
R. Et éripe me.

[Lectio2]
!2 Cor 10:4-7
4 Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes, 
5 et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi,
6 et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia. 
7 Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

[Responsory2]
R. Repleátur os meum laude tua, ut hymnum dicam glóriæ tuæ, tota die magnitúdinem tuam: noli me proícere in témpore senectútis: 
* Dum defécerit in me virtus mea, ne derelínquas me.
V. Gaudébunt lábia mea cum cantávero tibi.
R. Dum defécerit in me virtus mea, ne derelínquas me.

[Lectio3]
!2 Cor 10:8-12
8 Nam, et si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit nobis Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram: non erubéscam. 
9 Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas:
10 quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis:
11 hoc cógitet qui ejúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto. 
12 Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis.

[Responsory3]
R. Gaudébunt lábia mea cum cantávero tibi: 
* Et ánima mea, quam redemísti, Dómine.
V. Sed et lingua mea meditábitur justítiam tuam, tota die laudem tuam.
R. Et ánima mea, quam redemísti, Dómine.
&Gloria
R. Et ánima mea, quam redemísti, Dómine.
