[Officium]
Feria VI infra Hebdomadam II post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola secúnda ad Corínthios
!2 Cor 12:1-4
1 Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem) véniam autem ad visiónes, et revelatiónes Dómini. 
2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim (sive in córpore néscio, sive extra corpus, néscio, Deus scit:) raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum. 
3 Et scio hujúsmodi hóminem, (sive in córpore, sive extra corpus, néscio, Deus scit:) 
4 quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui.

[Responsory1]
R. Confitébor tibi, Dómine Deus, in toto corde meo, et honorificábo nomen tuum in ætérnum: 
* Quia misericórdia tua, Dómine, magna est super me.
V. Deus meus es tu, et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te.
R. Quia misericórdia tua, Dómine, magna est super me.

[Lectio2]
!2 Cor 12:5-9
5 Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor, nisi in infirmitátibus meis. 
6 Nam, et si volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id, quod videt in me, aut áliquid audit ex me. 
7 Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus sátanæ, qui me colaphízet. 
8 Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me:
9 et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur.

[Responsory2]
R. Misericórdia tua, Dómine, magna est super me: 
* Et liberásti ánimam meam ex inférno inferióri.
V. In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, quia exaudísti me.
R. Et liberásti ánimam meam ex inférno inferióri.

[Lectio3]
!2 Cor 12:9-11
9 Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. 
10 Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: Cum enim infírmor, tunc potens sum. 
11 Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum, Apóstoli: tamétsi nihil sum.

[Responsory3]
R. Factus est mihi Dóminus in refúgium: 
* Et Deus meus in auxílium spei meæ.
V. Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et factus est Dóminus protéctor meus.
R. Et Deus meus in auxílium spei meæ.
&Gloria
R. Et Deus meus in auxílium spei meæ.
