[Officium]
Dominica III Post Epiphaniam

[Rank]
;;Semiduplex;;5

[Rule]
9 lectiones
Symbolum Athanasium

[Oratio]
Omnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde.
$Per Dominum

[Lectio1]
Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
!Gal 1:1-5
1 Paulus Apóstolus non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis:
2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ.
3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre, et Dómino nostro Jesu Christo,
4 qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sǽculo nequam, secúndum voluntátem Dei et Patris nostri,
5 cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-0:Responsory1

[Lectio2]
!Gal 1:6-10
6 Miror quod sic tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in grátiam Christi in áliud Evangélium:
7 quod non est áliud, nisi sunt áliqui, qui vos contúrbant, et volunt convértere Evangélium Christi.
8 Sed licet nos, aut Angelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit.
9 Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: Si quis vobis evangelizáverit præter id, quod accepístis, anáthema sit.
10 Modo enim homínibus suádeo, an Deo? An quæro homínibus placére? Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-0:Responsory2

[Lectio3]
!Gal 1:11-14
11 Notum enim vobis fácio, fratres, Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem:
12 neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi.
13 Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam,
14 et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exístens paternárum meárum traditiónum.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-0:Responsory3

[Lectio4]
De Expositióne sancti Augustíni Epíscopi in Epístolam ad Gálatas
!Præfátio tom. 4
Causa, propter quam scribit Apóstolus ad Gálatas, hæc est: ut intélligant grátiam Dei id secum ágere, ut sub lege jam non sint. Cum enim prædicáta eis esset Evangélii grátia, non defuérunt quidam ex circumcisióne, quamvis Christiáni nómine, nondum tamen tenéntes ipsum gratiæ benefícium, et adhuc voléntes esse sub onéribus legis, quæ Dóminus Deus imposúerat non justítiæ serviéntibus, sed peccáto, justam scílicet legem injústis homínibus dando ad demonstranda peccáta eórum, non auferenda. Non enim aufert peccáta, nisi grátia fidei, quæ per dilectiónem operátur.

[Responsory4]
@Tempora/Epi2-0:Responsory4

[Lectio5]
Sub hac ergo grátia jam Gálatas constitútos illi volébant constitúere sub onéribus legis, asseverántes nihil eis prodésse Evangélium, nisi circumcideréntur, et céteras carnáles Judáici ritus observatiónes subírent. Et ídeo Paulum Apóstolum suspéctum habére cœ́perant, a quo illis Evangélium prædicátum erat, tamquam non tenéntem disciplínam ceterórum Apostolórum, qui gentes cogébant judaizáre.

[Responsory5]
@Tempora/Epi2-0:Responsory5

[Lectio6]
Talis quidem quǽstio est et in Epístola ad Romános: verúmtamen vidétur áliquid interésse, quod ibi contentiónem ipsam dírimit, litémque compónit, quæ inter eos, qui ex Judǽis, et eos, qui ex Géntibus credíderant, orta erat: cum illi tamquam ex méritis óperum legis, sibi rédditum Evangélii prǽmium arbitraréntur, quod prǽmium incircumcísis tamquam imméritis nolébant dari: illi contra Judǽis se præférre gestírent, tamquam interfectóribus Dómini. In hac vero epístola ad eos scribit, qui jam commóti erant auctoritáte illórum, qui ex Judǽis erant, et ad observatiónes legis cogébant.

[Responsory6]
@Tempora/Epi2-0:Responsory6

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 8:1-13
In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce leprósus véniens, adorábat eum. Et réliqua.
_
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
!Liber 1 Comment. in cap. 8 Matth.
De monte Dómino descendénte, occúrrunt turbæ, quia ad altióra ascéndere non valuérunt. Et primus ei occúrrit leprósus: necdum enim póterat cum lepra tam multíplicem in monte Salvatóris audíre sermónem. Et notándum, quod hic primus speciáliter curátus sit: secúndo, puer centuriónis: tértio, socrus Petri fébriens in Caphárnaum: quarto loco, qui obláti sunt ei a dæmónio vexáti: quorum spíritus verbo eiciébat, quando et omnes male habéntes curávit.

[Responsory7]
@Tempora/Epi2-0:Responsory7

[Lectio8]
Et ecce leprósus véniens adorábat eum, dicens. Recte post prædicatiónem atque doctrínam, signi offértur occásio, ut per virtútem miráculi, prætéritus apud audiéntes sermo firmétur. Dómine, si vis, potes me mundáre. Qui voluntátem rogat, de virtúte non dúbitat. Et exténdens Jesus manum tétigit eum, dicens: Volo, mundáre. Extendénte manum Dómino, statim lepra fugit. Simúlque consídera, quam húmilis, et sine jactántia respónsio. Ille díxerat, Si vis: Dóminus respóndit, Volo. Ille præmíserat, Potes me mundáre: Dóminus jungit, et dicit, Mundáre. Non ergo, ut pleríque Latinórum putant, jungéndum est, et legéndum, Volo mundáre: sed separátim, ut primum dicat, Volo; deínde ímperet, Mundáre.

[Responsory8]
@Tempora/Pent01-0:Responsory8

[Lectio9]
Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris. Et revéra quid erat necésse ut sermóne jactáret, quod córpore præferébat? Sed vade, osténde te sacerdóti. Várias ob causas mittit eum ad sacerdótem: primum propter humilitátem, ut sacerdótibus deférre honórem videátur. Erat enim lege præcéptum, ut, qui mundáti fúerant a lepra, offérrent múnera sacerdótibus. Deínde, ut mundátum vidéntes leprósum, aut créderent Salvatóri, aut non créderent: si créderent, salvaréntur; si non créderent, inexcusábiles forent. Et simul, ne, quod in eo sæpíssime criminabántur, legem viderétur infríngere.
&teDeum

[Ant 2_]
Cum descendísset Jesus * de monte, ecce leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre: et exténdens manum, tétigit eum, dicens: Volo, mundáre.

[Ant 2]
@:Ant 2_
(sed rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum)
@:Ant 2_:s/Cum descendísset Jesus \*/Cum autem descendísset \* Jesus/

[Ant 3]
Dómine, * si vis, potes me mundáre: et ait Jesus: Volo, mundáre.
