[Officium]
Feria II infra Hebdomadam III post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola ad Gálatas
!Gal 3:1-6
1 O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit non obedíre veritáti, ante quorum óculos Jesus Christus præscríptus est, in vobis crucifíxus?
2 Hoc solum a vobis volo díscere: ex opéribus legis Spíritum accepístis, an ex audítu fídei?
3 sic stulti estis, ut cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummémini?
4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
5 Qui ergo tríbuit vobis Spíritum, et operátur virtútes in vobis: ex opéribus legis, an ex audítu fídei?
6 Sicut scriptum est: Abraham crédidit Deo, et reputátum est illi ad justítiam:

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-1:Responsory1

[Lectio2]
!Gal 3:7-10
7 Cognóscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt fílii Abrahæ.
8 Próvidens autem Scriptúra quia ex fide justíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: Quia benedicéntur in te omnes gentes.
9 Igitur qui ex fide sunt, benedicéntur cum fidéli Abraham.
10 Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt. Scriptum est enim: Maledíctus omnis qui non permánserit in ómnibus quæ scripta sunt in libro legis ut fáciat ea.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-1:Responsory2

[Lectio3]
!Gal 3:11-14
11 Quóniam autem in lege nemo justificátur apud Deum, maniféstum est: quia justus ex fide vivit.
12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fécerit ea, vivet in illis.
13 Christus nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum: quia scriptum est: Maledíctus omnis qui pendet in ligno:
14 ut in géntibus benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Jesu, ut pollicitatiónem Spíritus accipiámus per fidem.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-1:Responsory3
