[Officium]
Feria III infra Hebdomadam III post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola ad Gálatas
!Gal 5:1-5
1 State, et nolíte íterum jugo servitútis continéri.
2 Ecce ego Paulus dico vobis: quóniam si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit.
3 Testíficor autem rursus omni hómini circumcidénti se, quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ.
4 Evacuáti estis a Christo, qui in lege justificámini: a grátia excidístis.
5 Nos enim spíritu ex fide, spem justítiæ exspectámus.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-2:Responsory1

[Lectio2]
!Gal 5:6-10
6 Nam in Christo Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium: sed fides, quæ per caritátem operátur.
7 Currebátis bene: quis vos impedívit veritáti non obedíre?
8 persuásio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
9 Módicum ferméntum totam massam corrúmpit.
10 Ego confído in vobis in Dómino, quod nihil áliud sapiétis: qui autem contúrbat vos, portábit judícium, quicúmque est ille.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-2:Responsory2

[Lectio3]
!Gal 5:11-17
11 Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico: quid adhuc persecutiónem pátior? ergo evacuátum est scándalum crucis.
12 Utinam et abscindántur qui vos contúrbant.
13 Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres: tantum ne libertátem in occasiónem detis carnis, sed per caritátem Spíritus servíte ínvicem.
14 Omnis enim lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum.
15 Quod si ínvicem mordétis, et coméditis: vidéte ne ab ínvicem consumámini.
16 Dico autem: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis.
17 Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-2:Responsory3
