[Officium]
Feria VI infra Hebdomadam III post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola ad Ephésios
!Eph 5:1-4
1 Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi,
2 et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
3 Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos:
4 aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-5:Responsory1

[Lectio2]
!Eph 5:5-8
5 Hoc enim scitóte intellegéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ.
7 Nolíte ergo éffici partícipes eórum.
8 Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte:

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-5:Responsory2

[Lectio3]
!Eph 5:9-14
9 fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte:
10 probántes quid sit beneplácitum Deo:
11 et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite.
12 Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere.
13 Omnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est.
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-5:Responsory3
