[Officium]
Dominica IV Post Epiphaniam

[Rank]
;;Semiduplex;;5

[Rule]
9 lectiones
Symbolum Athanasium

[Oratio]
Deus, qui nos in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus.
$Per Dominum

[Lectio1]
Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
!Phil 1:1-7
1 Paulus et Timótheus, servi Jesu Christi, ómnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diacónibus.
2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
3 Grátias ago Deo meo in omni memória vestri,
4 semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens,
5 super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc.
6 Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu:
7 sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-0:Responsory1

[Lectio2]
!Phil 1:8-14
8 Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi.
9 Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu:
10 ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi,
11 repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt Evangélii:
13 ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório, et in céteris ómnibus,
14 et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis, abundántius audérent sine timóre verbum Dei loqui.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-0:Responsory2

[Lectio3]
!Phil 1:15-18
15 Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem: quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant:
16 quidam ex caritáte, sciéntes quóniam in defensiónem Evangélii pósitus sum.
17 Quidam autem ex contentióne Christum annúntiant non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis.
18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasiónem, sive per veritátem, Christus annuntiétur: et in hoc gáudeo, sed et gaudébo.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-0:Responsory3

[Lectio4]
Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ
!Lib. 4. Cap. 30.
Replémus refectiónibus corpus, ne extenuátum defíciat; extenuámus abstinéntia, ne nos replétum premat: vegetámus hoc mótibus, ne situ immobilitátis intéreat; sed cítius hoc collocándo sístimus, ne ipsa sua vegetatióne succúmbat: adjuméntis hoc véstium tégimus, ne frigus intérimat; et quæsíta adjuménta projícimus, ne calor exúrat. Tot ígitur diversitátibus occurréntes, quid ágimus, nisi corruptibilitáti sérvimus, ut saltem multiplícitas impénsi obséquii corpus sustíneat, quod anxíetas infírmæ mutabilitátis gravat?

[Responsory4]
@Tempora/Epi2-0:Responsory4

[Lectio5]
Unde bene per Paulum dícitur: Vanitáti enim subjécta est creatúra non volens, sed propter eum qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Vanitáti quippe creatúra non volens súbditur: quia homo, qui ingénitæ constántiæ statum volens deséruit, pressus justæ mortalitátis póndere, nolens mutabilitátis suæ corruptióni servit. Sed creatúra hæc tunc a servitúte corruptiónis erípitur, cum ad filiórum Dei glóriam incorrúpta resurgéndo sublevátur.

[Responsory5]
@Tempora/Epi2-0:Responsory5

[Lectio6]
Hic ítaque elécti moléstia vincti sunt, quia adhuc corruptiónis suæ pœna deprimúntur: sed cum corruptíbili carne exúimur, quasi ab his, quibus nunc astríngimur, moléstiæ vínculis relaxámur. Præsentári namque jam Deo cúpimus, sed adhuc mortális córporis obligatióne præpedímur. Jure ergo vincti dícimur, quia adhuc incéssum nostri desidérii ad Deum líberum non habémus. Unde bene Paulus, ætérna desíderans, sed tamen adhuc corruptiónis suæ sárcinam portans, vinctus clamat: Cúpio dissólvi, et esse cum Christo. Dissólvi enim non quǽreret, nisi se proculdúbio vinctum vidéret.

[Responsory6]
@Tempora/Epi2-0:Responsory6

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 8:23-27
In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus: ipse vero dormiébat. Et réliqua.
_
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
!Liber 1 Comment. in cap. 8 Matth.
Quintum signum fecit, quando ascéndens navem de Caphárnaum, ventis imperávit et mari. Sextum, quando in regióne Gerasenórum dedit potestátem dæmónibus in porcos. Séptimum, quando ingrédiens civitátem suam, paralýticum secúndum curávit in léctulo. Primus enim paralýticus est puer centuriónis.

[Responsory7]
@Tempora/Epi2-0:Responsory7

[Lectio8]
Ipse vero dormiébat: et accessérunt ad eum, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos. Hujus signi typum in Jona légimus, quando céteris periclitántibus, ipse secúrus est, et dormit, et suscitátur; et império ac sacraménto passiónis suæ líberat suscitántes. Tunc surgens imperávit ventis et mari. Ex hoc loco intellígimus, quod omnes creatúræ séntiant Creatórem. Quas enim increpávit, et quibus imperávit, sentiunt imperántem: non erróre hæreticórum qui ómnia putant animántia, sed majestáte Conditóris, quæ apud nos insensibília, illi sensibília sunt.

[Responsory8]
@Tempora/Pent01-0:Responsory8

[Lectio9]
Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obédiunt ei? Non discípuli, sed nautæ, et céteri, qui in navi erant, mirabántur. Sin autem quis contentióse volúerit, eos, qui mirabántur, fuísse discípulos: respondébimus, recte hómines appellátos, qui necdum nóverant poténtiam Salvatóris.
&teDeum

[Ant 2]
Ascendénte Jesu * in navículam, ecce motus magnus factus est in mari: et suscitavérunt eum discípuli ejus, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus.

[Ant 3]
Dómine, salva nos, * perímus: ímpera, et fac, Deus, tranquillitátem.
