[Officium]
Feria Secunda infra Hebdomadam IV post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De Epístola ad Philippénses
!Phil 4:1-3
1 Itaque fratres mei caríssimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi.
2 Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor, idípsum sápere in Dómino.
3 Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-1:Responsory1

[Lectio2]
!Phil 4:4-7
4 Gaudéte in Dómino semper: íterum dico gaudéte.
5 Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est.
6 Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
7 Et pax Dei, quæ exúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intellegéntias vestras in Christo Jesu.

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-1:Responsory2

[Lectio3]
!Phil 4:8-10
8 De cétero fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplínæ, hæc cogitáte.
9 Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc ágite: et Deus pacis erit vobíscum.
10 Gavísus sum autem in Dómino veheménter, quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis: occupáti autem erátis.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-1:Responsory3
