[Officium]
Feria Tertia infra Hebdomadam IV post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
!Col 1:1-8
1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater:
2 eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Jesu.
3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi semper pro vobis orántes:
4 audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes
5 propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii:
6 quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte,
7 sicut didicístis ab Epaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu,
8 qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-2:Responsory1

[Lectio2]
!Col 1:9-12
9 Ideo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli:
10 ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei:
11 in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio,
12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine:

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-2:Responsory2

[Lectio3]
!Col 1:13-18
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum:
15 qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ:
16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt:
17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens:

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-2:Responsory3
