[Officium]
Sabbato infra Hebdomadam V post Epiphaniam

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
Incipit epístola beáti Pauli Apóstoli ad Philémonem
!Phlm 1:1-6
1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adjutóri nostro,
2 et Appíæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et ecclésiæ, quæ in domo tua est.
3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
4 Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis,
5 áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Jesu, et in omnes sanctos:
6 ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

[Responsory1]
@Tempora/Epi2-6:Responsory1

[Lectio2]
!Phlm 1:7-11
7 Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater.
8 Propter quod multam fidúciam habens in Christo Jesu imperándi tibi quod ad rem pértinet:
9 propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
10 óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo,
11 qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis,

[Responsory2]
@Tempora/Epi2-6:Responsory2

[Lectio3]
!Phlm 1:12-19
12 quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe:
13 quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii:
14 sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium.
15 Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes:
16 jam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino?
17 Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me:
18 si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu.

[Responsory3]
@Tempora/Epi2-6:Responsory3
