[Officium]
Ad Romános, cap. 4

[Rank]
;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01

[Lectio1]
De Epístola beati Pauli Apóstoli ad Romános
!Rom 4:1-8
1 Quid ergo dicémus invenísse Abraham patrem nostrum secúndum carnem? 
2 Si enim Abraham ex opéribus justificátus est, habet glóriam, sed non apud Deum. 
3 Quid enim dicit Scriptúra? Crédidit Abraham Deo: et reputátum est illi ad justítiam.
4 Ei autem, qui operátur, merces non imputátur secúndum grátiam, sed secúndum débitum. 
5 Ei vero, qui non operátur, credénti autem in eum, qui justíficat ímpium, reputátur fides ejus ad justítiam secúndum propósitum grátiæ Dei. 
6 Sicut et David dicit beatitúdinem hóminis, cui Deus accépto fert justítiam sine opéribus: 
7 Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta.
8 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

[Lectio2]
!Rom 4:9-12
9 Beatitúdo ergo hæc in circumcisióne tantum manet, an étiam in præpútio? Dícimus enim quia reputáta est Abrahæ fides ad justítiam. 
10 Quómodo ergo reputáta est? in circumcisióne, an in præpútio? Non in circumcisióne, sed in præpútio. 
11 Et signum accépit circumcisiónis, signáculum justítiæ fídei, quæ est in præpútio: ut sit pater ómnium credéntium per præpútium, ut reputétur et illis ad justítiam:
12 et sit pater circumcisiónis non iis tantum, qui sunt ex circumcisióne, sed et iis, qui sectántur vestígia fídei, quæ est in præpútio patris nostri Abrahæ.

[Lectio3]
!Rom 4:13-17
13 Non enim per legem promíssio Abrahæ, aut sémini ejus, ut heres esset mundi: sed per justítiam fídei. 
14 Si enim qui ex lege, herédes sunt: exinaníta est fides, abólita est promíssio. 
15 Lex enim iram operátur. Ubi enim non est lex: nec prævaricátio. 
16 Ideo ex fide, ut secúndum grátiam firma sit promíssio omni sémini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahæ, qui pater est ómnium nostrum 
17 (sicut scriptum est: Quia patrem multárum géntium pósui te) ante Deum, cui crédidit, qui vivíficat mórtuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
