[Officium]
Ad Romános, cap. 7
(sed rubrica 1955 aut rubrica 196 aut rubrica altovadensis)
Die Quarta Januarii

[Rank]
;;Feria;;1;;vide Sancti/01-01
(sed rubrica 1955 aut rubrica 196)
;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-01
(sed rubrica altovadensis)
;;Feria;;1.4;;vide Tempora/Nat1-0

[Rule]
vide Sancti/01-01
Feria Te Deum

[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 7:1-3
1 An ignorátis, fratres, (sciéntibus enim legem loquor) quia lex in hómine dominátur, quanto témpore vivit? 
2 Nam quæ sub viro est múlier, vivénte viro, alligáta est legi: si autem mórtuus fúerit vir ejus, solúta est a lege viri. 
3 Igitur, vivénte viro, vocábitur adúltera si fúerit cum álio viro: si autem mórtuus fúerit vir ejus, liberáta est a lege viri, ut non sit adúltera si fúerit cum álio viro.

[Responsory1]
@Sancti/12-25:Responsory6

[Lectio2]
!Rom 7:4-6
4 Itaque, fratres mei, et vos mortificáti estis legi per corpus Christi: ut sitis altérius, qui ex mórtuis resurréxit, ut fructificémus Deo. 
5 Cum enim essémus in carne, passiónes peccatórum, quæ per legem erant, operabántur in membris nostris, ut fructificárent morti. 
6 Nunc autem solúti sumus a lege mortis, in qua detinebámur, ita ut serviámus in novitáte spíritus, et non in vetustáte lítteræ.

[Responsory2]
@Sancti/01-01:Responsory8

[Lectio3]
!Rom 7:7-9
7 Quid ergo dicémus? lex peccátum est? Absit. Sed peccátum non cognóvi, nisi per legem: nam concupiscéntiam nesciébam, nisi lex díceret: Non concupísces. 
8 Occasióne autem accépta, peccátum per mandátum operátum est in me omnem concupiscéntiam. Sine lege enim peccátum mórtuum erat. 
9 Ego autem vivébam sine lege aliquándo. Sed cum venísset mandátum, peccátum revíxit.

[Responsory3]
@Sancti/01-01:Responsory3

[Ant Prima] (rubrica altovadensis)
@Sancti/01-01:Ant Vespera:2

[Ant Tertia] (rubrica altovadensis)
@Sancti/01-01:Ant Vespera:3

[Ant Sexta] (rubrica altovadensis)
@Sancti/01-01:Ant Vespera:4

[Ant Nona] (rubrica altovadensis)
@Sancti/01-01:Ant Vespera:5
