[Officium]
Ad Romános, cap. 9

[Rank]
;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06

[Rule]
vide Sancti/01-06
Feria Te Deum
Infra octavam Epiphaniæ Domini

[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 9:1-5
1 Veritátem dico in Christo, non méntior: testimónium mihi perhibénte consciéntia mea in Spíritu Sancto:
2 quóniam tristítia mihi magna est, et contínuus dolor cordi meo. 
3 Optábam enim ego ipse anáthema esse a Christo pro frátribus meis, qui sunt cognáti mei secúndum carnem, 
4 qui sunt Israëlítæ, quorum adóptio est filiórum, et glória, et testaméntum, et legislátio, et obséquium, et promíssa: 
5 quorum patres, et ex quibus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula. Amen.

[Responsory1] (rubrica 196)
@SanctiM/01-07
(sed rubrica 1960)
@Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam

[Lectio2]
!Rom 9:6-10
6 Non autem quod excíderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlítæ:
7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes fílii: sed in Isaac vocábitur tibi semen: 
8 id est, non qui fílii carnis, hi fílii Dei: sed qui fílii sunt promissiónis, æstimántur in sémine. 
9 Promissiónis enim verbum hoc est: Secúndum hoc tempus véniam: et erit Saræ fílius. 
10 Non solum autem illa: sed et Rebécca ex uno concúbitu habens, Isaac patris nostri.

[Responsory2] (rubrica 196)
@SanctiM/01-07
(sed feria 7)
@SanctiM/01-07:Responsory3
(sed rubrica 1960)
@Sancti/01-06

[Lectio3]
!Rom 9:11-16
11 Cum enim nondum nati fuíssent, aut áliquid boni egíssent, aut mali, (ut secúndum electiónem propósitum Dei manéret),
12 non ex opéribus, sed ex vocánte dictum est ei: Quia major sérviet minóri,
13 sicut scriptum est: Jacob diléxi, Esau autem ódio hábui. 
14 Quid ergo dicémus? numquid iníquitas apud Deum? Absit. 
15 Móysi enim dicit: Miserébor cujus miséreor: et misericórdiam præstábo cujus miserébor. 
16 Igitur non voléntis, neque curréntis, sed miseréntis est Dei.

[Responsory3] (rubrica 196)
@SanctiM/01-07
(sed rubrica 1960)
@Sancti/01-06
