[Officium]
Ad Romános, cap. 14

[Rank]
;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06

[Rule]
vide Sancti/01-06
Feria Te Deum
Infra octavam Epiphaniæ Domini

[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 14:1-4
1 Infírmum autem in fide assúmite, non in disceptatiónibus cogitatiónum. 
2 Alius enim credit se manducáre ómnia: qui autem infírmus est, olus mandúcet. 
3 Is qui mandúcat, non manducántem non spernat: et qui non mandúcat, manducántem non júdicet: Deus enim illum assúmpsit. 
4 Tu quis es, qui júdicas aliénum servum? Dómino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statúere illum.

[Responsory1] (rubrica 196)
@SanctiM/01-07
(sed rubrica 1960)
@Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam

[Lectio2]
!Rom 14:5-8
5 Nam álius júdicat diem inter diem, álius autem júdicat omnem diem: unusquísque in suo sensu abúndet. 
6 Qui sapit diem, Dómino sapit. Et qui mandúcat, Dómino mandúcat: grátias enim agit Deo. Et qui non mandúcat, Dómino non mandúcat, et grátias agit Deo. 
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. 
8 Sive enim vívimus, Dómino vívimus: sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus.

[Responsory2] (rubrica 196)
@SanctiM/01-07
(sed feria 7)
@SanctiM/01-07:Responsory3
(sed rubrica 1960)
@Sancti/01-06

[Lectio3]
!Rom 14:9-13
9 In hoc enim Christus mórtuus est, et resurréxit: ut et mortuórum et vivórum dominétur. 
10 Tu autem, quid júdicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stábimus ante tribúnal Christi. 
11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quóniam mihi flectétur omne genu: et omnis lingua confitébitur Deo. 
12 Itaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo. 
13 Non ergo ámplius ínvicem judicémus.

[Responsory3] (rubrica 196)
@SanctiM/01-07
(sed rubrica 1960)
@Sancti/01-06
