[Officium]
Die V infra octavam Paschæ

[Rank]
;;Semiduplex I classis;;6.9;;ex Pasc0-0

[Rank] (rubrica cisterciensis)
;;Semiduplex I classis;;5.9;;ex Pasc0-0

[Rule]
ex Pasc0-0;
1 nocturn;
Omit Hymnus Preces Suffragium;
Minores sine Antiphona;
Capitulum Versum 2;
Psalmi Dominica;

[Oratio]
Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti: da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum.
$Per Dominum

[Lectio1]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
!Joannes 20:11-18
In illo témpore: María stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes. Et réliqua.
_
Homilía sancti Gregórii Papæ
!Homilia 25 in Evangelia
María Magdaléne, quæ fúerat in civitáte peccátrix, amándo veritátem, lavit lácrimis máculas críminis: et vox Veritátis implétur, qua dícitur: Dimíssa sunt ei peccáta multa, quia diléxit multum. Quæ enim prius frígida peccándo remánserat, póstmodum amándo fórtiter ardébat. Nam postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus Domínicum non invénit, sublátum crédidit, atque discípulis nuntiávit: qui veniéntes vidérunt, atque ita esse, ut múlier díxerat, credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos: ac deínde subjúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris, plorans.

[Responsory1]
R. Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum. Dicunt ei Angeli: Múlier, quid ploras? surréxit sicut dixit:
* Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, allelúja, allelúja.
V. Cum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, qui dicunt ei.
R. Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, allelúja, allelúja.

[Lectio2]
Qua in re pensándum est, hujus mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat: flebat inquírendo, et amóris sui igne succénsa, ejus, quem ablátum crédidit, ardébat desidério. Unde cóntigit, ut eum sola tunc vidéret, quæ remánserat ut quǽreret: quia nimírum virtus boni óperis, perseverántia est: et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

[Responsory2]
R. Congratulámini mihi omnes qui dilígitis Dóminum, quia quem quærébam, appáruit mihi:
* Et dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum, allelúja, allelúja.
V. Recedéntibus discípulis, non recedébam, et amóris ejus igne succénsa, ardébam desidério.
R. Et dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum, allelúja, allelúja.
&Gloria
R. Et dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum, allelúja, allelúja.

[Lectio3]
María ergo cum fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum. Certe jam monuméntum vácuum víderat, jam sublátum Dóminum nuntiáverat: quid est, quod se íterum inclínat, íterum vidére desíderat? Sed amánti semel aspexísse non súfficit: quia vis amóris intentiónem multíplicat inquisitiónis. Quæsívit ergo prius, et mínime invénit: perseverávit ut quǽreret, unde et cóntigit, ut inveníret: actúmque est, ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent.
&teDeum

[Ant 2]
María stabat * ad monuméntum plorans, et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, et sudárium quod fúerat super caput Jesu, allelúja.

[Ant 3]
Tulérunt Dóminum meum, * et néscio ubi posuérunt eum: si tu sustulísti eum, dícito mihi, allelúja: et ego eum tollam, allelúja.
