[Officium]
Sabbato in Albis

[Rank]
;;Semiduplex I class;;6.9;;ex Pasc0-0

[Rank] (rubrica cisterciensis)
;;Semiduplex I classis;;5.9;;ex Pasc0-0

[Rule]
ex Pasc0-0;
1 nocturn;
Omit Hymnus Preces Suffragium;
Minores sine Antiphona;
Capitulum Versum 2;
Psalmi Dominica;
No secunda Vespera

[Oratio]
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui festa paschália venerándo égimus, per hæc contíngere ad gáudia ætérna mereámur.
$Per Dominum

[Ant Matutinum]
@Tempora/Pasc0-3

[Lectio1]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
!Joannes 20:1-9
In illo témpore: Una sábbati María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum. Et réliqua.
_
Homilía sancti Gregórii Papæ
!Homilia 22 in Evangelia
Léctio sancti Evangélii, quam modo, fratres, audístis, valde in superfície histórica est apérta: sed ejus nobis sunt mystéria sub brevitáte requirénda. María Magdaléne, cum adhuc ténebræ essent, venit ad monuméntum. Juxta históriam notátur hora: juxta intelléctum vero mýsticum, requiréntis signátur intellegéntia. María étenim auctórem ómnium, quem in carne víderat mórtuum, quærébat in monuménto; et quia hunc mínime invénit, furátum crédidit. Adhuc ergo erant ténebræ, cum venit ad monuméntum. Cucúrrit cítius, discípulis nuntiávit: sed illi præ céteris cucurrérunt, qui præ céteris amavérunt, vidélicet Petrus et Joánnes.

[Responsory1]
R. Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur: quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel:
* Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.
V. Mórtuus est semel propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram.
R. Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.

[Lectio2]
Currébant autem duo simul: sed Joánnes præcucúrrit cítius Petro. Venit prior ad monuméntum, et íngredi non præsúmpsit. Venit ergo postérior Petrus, et intrávit. Quid, fratres, quid cursus signíficat? Numquid hæc tam subtílis Evangelístæ descríptio a mystériis vacáre credénda est? Mínime. Neque enim se Joánnes et præísse, et non intrásse díceret, si in ipsa sui trepidatióne mystérium defuísse credidísset. Quid ergo per Joánnem, nisi synagóga: quid per Petrum, nisi Ecclésia designátur?

[Responsory2]
R. Isti sunt agni novélli, qui annuntiavérunt, allelúja: modo venérunt ad fontes,
* Repléti sunt claritáte, allelúja, allelúja.
V. In conspéctu Agni amícti sunt stolis albis, et palmæ in mánibus eórum.
R. Repléti sunt claritáte, allelúja, allelúja.
&Gloria
R. Repléti sunt claritáte, allelúja, allelúja.

[Lectio3]
Nec mirum esse videátur, quod per juniórem synagóga, per seniórem vero Ecclésia signári perhibétur: quia etsi ad Dei cultum prior est synagóga, quam Ecclésia géntium, ad usum tamen sǽculi prior est multitúdo géntium, quam synagóga, Paulo attestánte, qui ait: Quia non prius quod spiritále est, sed quod animále. Per seniórem ergo Petrum significátur Ecclésia géntium: per juniórem vero Joánnem synagóga Judæórum. Currunt ambo simul: quia ab ortus sui témpore usque ad occásum, pari et commúni via, etsi non pari et commúni sensu, gentílitas cum synagóga cucúrrit. Venit synagóga prior ad monuméntum, sed mínime intrávit: quia legis quidem mandáta percépit, prophetías de incarnatióne ac passióne Domínica audívit, sed crédere in mórtuum nóluit.
&teDeum

[Ant 2]
Currébant duo simul, * et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit prior ad monuméntum, allelúja.
