[Officium]
Feria V infra Hebdomadam post Ascensionem

[Rank]
;;Feria;;1;;vide Tempora/Pasc5-4

[Rule]
Feria Te Deum
Doxology=Asc

[Lectio1]
Incipit Epístola tértia beáti Joánnis Apóstoli
!3 Joannes 1:1-4
1 Sénior Gaio caríssimo, quem ego díligo in veritáte.
2 Caríssime, de ómnibus oratiónem fácio próspere te íngredi, et valére sicut próspere agit ánima tua.
3 Gavísus sum valde veniéntibus frátribus, et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, sicut tu in veritáte ámbulas.
4 Majórem horum non hábeo grátiam, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre.

[Lectio1] (rubrica 1955)
@Tempora/Pasc6-4

[Responsory1]
@Tempora/Pasc5-4:Responsory1

[Lectio2]
!3 Joannes 1:5-10
5 Caríssime, fidéliter facis quidquid operáris in fratres, et hoc in peregrínos,
6 qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ: quos, benefáciens, dedúces digne Deo.
7 Pro nómine enim ejus profécti sunt, nihil accipiéntes a géntibus.
8 Nos ergo debémus suscípere hujúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis.
9 Scripsíssem fórsitan ecclésiæ: sed is qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos:
10 propter hoc si vénero, commonébo ejus ópera, quæ facit, verbis malígnis gárriens in nos: et quasi non ei ista suffíciant, neque ipse súscipit fratres: et eos qui suscípiunt, próhibet, et de ecclésia éicit.

[Lectio2] (rubrica 1955)
@Tempora/Pasc6-4

[Responsory2]
@Tempora/Pasc5-4:Responsory2

[Lectio3]
!3 Joannes 1:11-14
11 Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benéfacit, ex Deo est: qui maléfacit, non vidit Deum.
12 Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est.
13 Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi.
14 Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim.

[Lectio3] (rubrica 1955)
@Tempora/Pasc6-4

[Responsory3]
@Tempora/Pasc5-4:Responsory3
