[Officium]
Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Pentecostes

[Rank]
;;Feria;;1

[Oratio]
@Tempora/Pent01-0:OratioW

[Lectio1]
De libro primo Regum 
!1 Reg 2:12-14
12 Porro fílii Heli, fílii Bélial, nesciéntes Dóminum,
13 neque offícium sacerdótum ad pópulum: sed quicúmque immolásset víctimam, veniébat puer sacerdótis, dum coqueréntur carnes, et habébat fuscínulam tridéntem in manu sua,
14 et mittébat eam in lebétem, vel in caldáriam, aut in ollam, sive in cácabum: et omne quod levábat fuscínula, tollébat sacérdos sibi: sic faciébant univérso Israéli veniéntium in Silo.

[Responsory1]
R. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea: et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ: quóniam irritávi iram tuam, 
* Et malum coram te feci.
V. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et delíctum meum contra me est semper, quia tibi soli peccávi.
R. Et malum coram te feci.

[Lectio2]
!1 Reg 2:15-17
15 Etiam ántequam adolérent ádipem, veniébat puer sacerdótis, et dicébat immolánti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdóti: non enim accípiam a te carnem coctam, sed crudam.
16 Dicebátque illi ímmolans: Incendátur primum juxta morem hódie adeps, et tolle tibi quantumcúmque desíderat ánima tua. Qui respóndens ajébat ei: Nequáquam: nunc enim dabis, alióquin tollam vi.
17 Erat ergo peccátum puerórum grande nimis coram Dómino: quia retrahébant hómines a sacrifício Dómini.

[Responsory2_]
R. Exaudísti, Dómine, oratiónem servi tui, ut ædificárem templum nómini tuo: 
* Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.
V. Dómine, qui custódis pactum cum servis tuis, qui ámbulant coram te in toto corde suo.
R. Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.

[Responsory2]
@:Responsory2_
(sed rubrica cisterciensis)
@:Responsory3_

[Lectio3]
!1 Reg 2:18-21
18 Sámuel autem ministrábat ante fáciem Dómini, puer accínctus ephod líneo.
19 Et túnicam parvam faciébat ei mater sua, quam afferébat statútis diébus, ascéndens cum viro suo, ut immoláret hóstiam solémnem.
20 Et benedíxit Heli Elcanæ et uxóri ejus: dixítque ei: Reddat tibi Dóminus semen de mulíere hac, pro fœ́nore quod commodásti Dómino. Et abiérunt in locum suum.
21 Visitávit ergo Dóminus Annam, et concépit, et péperit tres fílios, et duas fílias: et magnificátus est puer Sámuel apud Dóminum.

[Responsory3_]
R. Audi, Dómine, hymnum et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti, et aures tuæ inténtæ, 
* Super domum istam die ac nocte.
V. Réspice, Dómine, de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
&Gloria
R. Super domum istam die ac nocte.

[Responsory3]
@:Responsory3_
(sed rubrica cisterciensis)
@Tempora/Pent01-1:Responsory1_
