[Officium]
Feria sexta infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De libro primo Regum
!1 Reg 20:1-2
1 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Rámatha, veniénsque locútus est coram Jónatha: Quid feci? quæ est iníquitas mea, et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam? 
2 Qui dixit ei: Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum nisi prius indicáverit mihi; hunc ergo celávit me pater meus sermónem tantúmmodo? Nequáquam erit istud.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-2:Responsory1

[Lectio2]
!1 Reg 20:3-4
3 Et jurávit rursum Davídi. Et ille ait: Scit profécto pater tuus quia invéni grátiam in óculis tuis et dicet: Nésciat hoc Jónathas, ne forte tristétur. Quinímmo vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque divídimur. 
4 Et ait Jónathas ad David: Quodcúmque díxerit mihi ánima tua, fáciam tibi.

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-2:Responsory2

[Lectio3]
!1 Reg 20:5-7
5 Dixit autem David ad Jónathan: Ecce caléndæ sunt crástino, et ego ex more sedére sóleo juxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. 
6 Si respíciens requisíerit me pater tuus, respondébis ei: Rogávit me David ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ solémnes ibi sunt univérsis contribúlibus suis. 
7 Si díxerit: Bene, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia compléta est malítia ejus.

[Responsory3]
@Tempora/Pent01-2:Responsory3
