[Officium]
Feria sexta infra Hebdomadam VI post Octavam Pentecostes

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De libro secúndo Regum
!2 Reg 16:5-8
5 Venit ergo rex David usque Bahúrim, et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul nómine Sémei fílius Gera; procedebátque egrédiens et maledicébat,
6 mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David.  Omnis autem pópulus et univérsi bellatóres a dextro et a sinístro látere regis incedébant. 
7 Ita autem loquebátur Sémei, cum maledíceret regi: Egrédere, egrédere, vir sánguinum et vir Bélial: 
8 réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul, quóniam invasísti regnum pro eo.

[Responsory1]
@Tempora/Pent01-2:Responsory1

[Lectio2]
!2 Reg 16:9-10
9 Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? vadam et amputábo caput ejus.  
10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est, fílii Sárviæ?  Dimíttite eum ut maledícat; Dóminus enim præcépit ei ut maledíceret David, et quis est qui áudeat dícere quare sic fécerit?

[Responsory2]
@Tempora/Pent01-2:Responsory2

[Lectio3]
!2 Reg 16:11-12
11 Et ait rex Abísai et univérsis servis suis: Ecce fílius meus, qui egréssus est de útero meo, quærit ánimam meam; quanto magis nunc fílius Jémini? Dimíttite eum ut maledícat juxta præcéptum Dómini; 
12 si forte respíciat Dóminus afflictiónem meam et reddat mihi Dóminus bonum pro maledictióne hac hodiérna.

[Responsory3]
@Tempora/Pent01-2:Responsory3
