[Officium]
Feria tertia infra Hebdomadam VII post Octavam Pentecostes

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De libro tértio Regum
!3 Reg 2:1-4
1 Appropinquavérunt autem dies David ut morerétur, præcepítque Salomóni fílio suo, dicens: 
2 Ego ingrédior viam univérsæ terræ: confortáre, et esto vir, 
3 et obsérva custódias Dómini Dei tui, ut ámbules in viis ejus: ut custódias cæremónias ejus, et præcépta ejus, et judícia, et testimónia, sicut scriptum est in lege Móysi; ut intéllegas univérsa quæ facis, et quocúmque te vérteris; 
4 ut confírmet Dóminus sermónes suos, quos locútus est de me dicens: Si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint coram me in veritáte in omni corde suo et in omni ánima sua, non auferétur tibi vir de sólio Israël.

[Responsory1]
@Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1

[Lectio2]
!3 Reg 2:5-6
5 Tu quoque nosti quæ fécerit mihi Joab fílius Sárviæ, quæ fécerit duóbus princípibus exércitus Israël, Abner fílio Ner, et Amasæ fílio Jether: quos occídit, et effúdit sánguinem belli in pace, et pósuit cruórem prǽlii in bálteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceaménto suo, quod erat in pédibus ejus. 
6 Fácies ergo juxta sapiéntiam tuam, et non dedúces canítiem ejus pacífice ad ínferos.

[Responsory2]
@Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2

[Lectio3]
!3 Reg 2:7-9
7 Sed et fíliis Berzellái Galaadítis reddes grátiam, erúntque comedéntes in mensa tua; occurérunt enim mihi quando fugiébam a fácie Absalom fratris tui. 
8 Habes quoque apud te Sémei fílium Gera fílii Jémini de Bahúrim, qui maledíxit mihi maledictióne péssima, quando ibam ad castra; sed quia descéndit mihi in occúrsum, cum transírem Jordánem, et jurávi ei per Dóminum, dicens: Non te interfíciam gládio. 
9 Tu noli pati eum esse innóxium.

[Responsory3]
@Tempora/Pent01-2:Responsory3
