[Officium]
Feria tertia infra Hebdomadam X post Octavam Pentecostes

[Rank]
;;Feria;;1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De libro quarto Regum
!4 Reg 12:1-3
1 Anno séptimo Jehu, regnávit Joas: et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Sébia de Bersabée. 
2 Fecítque Joas rectum coram Dómino cunctis diébus quibus dócuit eum Jójada sacérdos; 
3 verúmtamen excélsa non ábstulit; adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat in excélsis incénsum.

[Responsory1]
@Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1

[Lectio2]
!4 Reg 12:4-5
4 Dixítque Joas ad sacerdótes: Omnem pecúniam sanctórum, quæ illáta fúerit in templum Dómini a prætereúntibus, quæ offértur pro prétio ánimæ, et quam sponte et arbítrio cordis sui ínferunt in templum Dómini, 
5 accípiant illam sacerdótes juxta órdinem suum, et instáurent sartatécta domus, si quid necessárium víderint instauratióne.

[Responsory2]
@Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2

[Lectio3]
!4 Reg 12:6-8
6 Igitur usque ad vigésimum tértium annum regis Joas, non instauravérunt sacerdótes sartatécta templi. 
7 Vocavítque rex Joas Jójadam pontíficem et sacerdótes, dicens eis: Quare sartatécta non instaurátis templi? Nolíte ergo ámplius accípere pecúniam juxta órdinem vestrum; sed ad instauratiónem templi réddite eam. 
8 Prohibitíque sunt sacerdótes ultra accípere pecúniam a pópulo, et instauráre sartatécta domus.

[Responsory3]
@Tempora/Pent03-2Feria:Responsory3
