[Officium]
Dominica XIV Post Pentecosten

[Rank]
;;Semiduplex;;5

[Rule]
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Symbolum Athanasium

[Oratio]
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
$Per Dominum

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 6:24-33
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre. Et réliqua.
_
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
!Lib. 2 de Sermone Dómini in monte, cap. 14
Nemo potest duóbus dóminis servíre. Ad hanc ipsam intentiónem referéndum est quod consequénter expónit, dicens: Aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget; aut álterum patiétur, et álterum contémnet. Quæ verba diligénter consideránda sunt: nam, qui sint duo dómini, deínceps osténdit, cum dicit: Non potéstis Deo servíre, et mammónæ. Mammóna apud Hebrǽos divítiæ appellári dicúntur. Cóngruit et Púnicum nomen; nam lucrum Púnice mammon dícitur.

[Lectio8]
Sed qui servit mammónæ, illi útique servit, qui rebus istis terrénis mérito suæ perversitátis præpósitus, magistrátus hujus sǽculi a Dómino dícitur. Aut enim unum ódio habébit homo, et álterum díliget, id est, Deum; aut álterum patiétur, et álterum contémnet. Patiétur enim durum et perniciósum dóminum, quisquis servit mammónæ; sua enim cupiditáte implicátus, súbditur diábolo, et non eum díligit. Quis enim est qui díligat diábolum? sed tamen pátitur.

[Responsory8]
@Tempora/Pent01-0:Responsory8

[Lectio9]
Ideo, inquit, dico vobis, non habére sollicitúdinem ánimæ vestræ quid edátis, neque córpori vestro quid induátis; ne forte, quamvis jam supérflua non quærántur, propter ipsa necessária cor duplicétur, et ad ipsa conquirénda, nostra detorqueátur inténtio, cum áliquid quasi misericórditer operámur: id est, ut cum consúlere alícui vidéri vólumus, nostrum emoluméntum ibi pótius, quam illíus utilitátem attendámus; et ídeo nobis non videámur peccáre, quia non supérflua, sed necessária sunt, quæ cónsequi vólumus.
&teDeum

[Ant 2]
Nolíte sollíciti esse * dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus? scit enim Pater vester quid vobis necésse sit, allelúja.

[Ant 3]
Quǽrite primum * regnum Dei et justítiam ejus, et hæc ómnia adiciéntur vobis, allelúja.
