[Officium]
Dominica XXI Post Pentecosten

[Rank]
;;Semiduplex;;5

[Rule]
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Symbolum Athanasium

[Oratio]
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus te protegénte, sit líbera; et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta.
$Per Dominum

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 18:23-35
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et réliqua.
_
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
!Lib. 3 Comm. in cap. 18 Matth.
Familiáre est Syris, et máxime Palæstínis, ad omnem sermónem suum parábolas júngere: ut quod per simplex præcéptum tenéri ab auditóribus non potest, per similitúdinem exempláque teneátur. Præcépit ítaque Dóminus Petro sub comparatióne regis et dómini, et servi, qui débitor decem míllium talentórum a dómino rogans véniam impetráverat, ut ipse quoque dimíttat consérvis suis minóra peccántibus. Si enim ille rex et dóminus servo debitóri decem míllia talentórum tam fácile dimísit: quanto magis servi consérvis suis debent minóra dimíttere?

[Lectio8]
Quod ut maniféstius fiat, dicámus sub exémplo. Si quis nostrum commíserit adultérium, homicídium, sacrilégium; majóra crímina decem míllium talentórum rogántibus dimittúntur, si et ipsi dimíttant minóra peccántibus. Sin autem ob factam contuméliam simus implacábiles, et propter amárum verbum pérpetes habeámus discórdias; nonne nobis vidémur recte redigéndi in cárcerem, et sub exémplo óperis nostri hoc ágere, ut majórum nobis delictórum vénia non relaxétur?

[Lectio9]
Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris. Formidolósa senténtia, si juxta nostram mentem senténtia Dei fléctitur, atque mutátur: si parva frátribus non dimíttimus, magna nobis a Deo non dimitténtur. Et quia potest unusquísque dícere: Nihil hábeo contra eum, ipse novit, habet Deum júdicem; non mihi curæ est quid velit ágere, ego ignóvi ei: confírmat senténtiam suam, et omnem simulatiónem fictæ pacis evértit, dicens: Si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.
&teDeum

[Ant 2]
Dixit autem * dóminus servo: Redde quod debes. Prócidens autem servus ille rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi.

[Ant 3]
Serve nequam, * omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum, allelúja.

[Ant 3] (rubrica cisterciensis)
Serve nequam, * omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? dicit Dóminus.
