[Officium]
Dominica I in Quadragesima

[Rank]
;;I classis Semiduplex;;6.9

[Rule]
9 lectiones
Symbolum Athanasium(rubrica tridentina)

[Versum 1] (nisi rubrica cisterciensis)
@Psalterium/Special/Major Special:Quad Versum 2

[Ant 1]
Tunc invocábis, * et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce adsum.

[Ant 1] (rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum)
Ecce nunc * tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis; in his ergo diébus exhibeámus nos sicut Dei ministros, in multa patiéntia, in vigíliis, in jejúniis, et in charitáte non ficta.

[Oratio]
Deus, qui Ecclésiam tuam ánnua quadragesimáli observatióne puríficas: præsta famíliæ tuæ; ut, quod a te obtinére abstinéndo nítitur, hoc bonis opéribus exsequátur.
$Per Dominum

[Lectio1]
De Epístola secúnda beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
!2 Cor 6:1-10
1 Adjuvántes autem exhortámur ne in vácuum grátiam Dei recipiátis.
2 Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.
3 Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum:
4 sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis,
5 in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis,
6 in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta,
7 in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris,
8 per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti:
9 quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti:
10 quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.

[Responsory1]
R. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis: commendémus nosmetípsos in multa patiéntia, in jejúniis multis,
* Per arma justítiæ virtútis Dei.
V. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in jejúniis multis.
R. Per arma justítiæ virtútis Dei.

[Lectio2]
!2 Cor 6:11-16
11 Os nostrum patet ad vos, o Corínthii; cor nostrum dilatátum est.
12 Non angustiámini in nobis: angustiámini autem in viscéribus vestris:
13 eándem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.
14 Nolíte jugum dúcere cum infidélibus. Quæ enim participátio justítiæ cum iniquitáte? aut quæ socíetas luci ad ténebras?
15 quæ autem convéntio Christi ad Bélial? aut quæ pars fidéli cum infidéli?
16 qui autem consénsus templo Dei cum idólis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quóniam inhabitábo in illis, et inambulábo inter eos, et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus.

[Responsory2]
R. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia:
* Ut non vituperétur ministérium nostrum.
V. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis: commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
R. Ut non vituperétur ministérium nostrum.

[Lectio3] (nisi rubrica praedicatorum)
!2 Cor 7:4-9
4 Replétus sum consolatióne; superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra.
5 Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres.
6 Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi.
7 Non solum autem in advéntu ejus, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem.
8 Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: etsi pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit,
9 nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam.

[Responsory3]
R. In jejúnio et fletu orábunt sacerdótes, dicéntes:
* Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hereditátem tuam in perditiónem.
V. Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes, dicéntes.
R. Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hereditátem tuam in perditiónem.
&Gloria
R. Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hereditátem tuam in perditiónem.

[Lectio4]
Sermo sancti Leónis Papæ
!Sermo 4 de Quadragesima
Prædicatúrus vobis, dilectíssimi, sacratíssimum maximúmque jejúnium, quo áptius utar exórdio, quam ut verbis Apóstoli, in quo Christus loquebátur, incípiam, dicámque quod lectum est: Ecce nunc tempus acceptábile: ecce nunc dies salútis? Quamvis enim nulla sint témpora, quæ divínis non sint plena munéribus, et semper nobis ad misericórdiam Dei per ipsíus grátiam præstétur accéssus: nunc tamen ómnium mentes majóri stúdio ad spiritáles proféctus movéri, et amplióri fidúcia opórtet animári, quando ad univérsa pietátis offícia, illíus nos diéi, in quo redémpti sumus, recúrsus invítat: ut excéllens super ómnia passiónis Domínicæ sacraméntum, purificátis et corpóribus et ánimis celebrémus.

[Responsory4]
R. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne súbito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pœniténtiæ, et inveníre non possímus:
* Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
V. Adjuva nos, Deus salutáris noster, et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
R. Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.

[Lectio5]
Debebátur quidem tantis mystériis ita incessábilis devótio, et continuáta reveréntia, ut tales permanerémus in conspéctu Dei, quales nos in ipso Pascháli festo dignum est inveníri. Sed quia hæc fortitúdo paucórum est: et dum carnis fragilitáte austérior observántia relaxátur, dumque per várias actiónes vitæ hujus sollicitúdo disténditur, necésse est de mundáno púlvere étiam religiósa corda sordéscere: magna divínæ institutiónis salubritáte provísum est, ut ad reparándam méntium puritátem quadragínta nobis diérum exercitátio mederétur, in quibus aliórum témporum culpas, et pia ópera redímerent, et jejúnia casta decóquerent.

[Responsory5]
R. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus:
* Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia Dóminus Deus noster.
V. Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat.
R. Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia Dóminus Deus noster.

[Lectio6]
Ingressúri ígitur, dilectíssimi, dies mýsticos, et purificándis ánimis atque corpóribus sacrátius institútos, præcéptis apostólicis obedíre curémus, emundántes nos ab omni inquinaménto carnis ac spíritus: ut castigátis colluctatiónibus, quæ sunt inter utrámque substántiam, ánimus, quem sub Dei gubernáculis constitútum, córporis sui decet esse rectórem, dominatiónis suæ obtíneat dignitátem: ut némini dantes ullam offensiónem, vituperatiónibus obloquéntium non simus obnóxii. Digna enim ab infidélibus reprehensióne carpémur, et nostro vítio linguæ ímpiæ in injúriam se religiónis armábunt, si jejunántium mores a puritáte perféctæ continéntiæ discrepárint. Non enim in sola abstinéntia cibi stat nostri summa jejúnii: aut fructuóse córpori esca subtráhitur, nisi mens ab iniquitáte revocétur.

[Responsory6]
R. Paradísi portas apéruit nobis jejúnii tempus: suscipiámus illud orántes, et deprecántes:
* Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
V. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia.
R. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
&Gloria
R. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
!Matt 4:1-11
In illo témpore: Ductus est Jesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et cum jejunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, póstea esúriit. Et réliqua.
_
Homilía sancti Gregórii Papæ
!Homilia 16 in Evangelia
Dubitári a quibúsdam solet, a quo spíritu sit Jesus ductus in desértum, propter hoc quod súbditur: Assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem: et rursum: Assúmpsit eum in montem excélsum valde. Sed vere et absque ulla quæstióne conveniénter accípitur, ut a Sancto Spíritu in desértum ductus credátur: ut illuc eum suus Spíritus dúceret, ubi hunc ad tentándum malígnus spíritus inveníret. Sed ecce cum dícitur Deus homo vel in excélsum montem, vel in sanctam civitátem a diábolo assúmptus, mens réfugit crédere, humánæ hoc audíre aures expavéscunt. Qui tamen non esse incredibília ista cognóscimus, si in illo et ália facta pensámus.

[Responsory7]
R. Scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra: et convertímini ad Dóminum Deum vestrum:
* Quia benígnus et miséricors est.
V. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus.
R. Quia benígnus et miséricors est.

[Lectio8]
Certe iniquórum ómnium caput diábolus est: et hujus cápitis membra sunt omnes iníqui. An non diáboli membrum fuit Pilátus? an non diáboli membra Judǽi persequéntes, et mílites crucifigéntes Christum fuérunt? Quid ergo mirum, si se ab illo permísit in montem duci, qui se pértulit étiam a membris illíus crucifígi? Non est ergo indígnum Redemptóri nostro quod tentári vóluit, qui vénerat occídi. Justum quippe erat, ut sic tentatiónes nostras suis tentatiónibus vínceret, sicut mortem nostram vénerat sua morte superáre.

[Responsory8]
R. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam:
* Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam justítia tua.
V. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris.
R. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam justítia tua.

[Lectio9]
Sed sciéndum nobis est, quia tribus modis tentátio ágitur: suggestióne, delectatióne et consénsu. Et nos cum tentámur, plerúmque in delectatiónem, aut étiam in consénsum lábimur: quia de carnis peccáto propagáti, in nobis ipsis étiam gérimus, unde certámina tolerámus. Deus vero, qui in útero Vírginis incarnátus, in mundum sine peccáto vénerat, nihil contradictiónis in semetípso tolerábat. Tentári ergo per suggestiónem pótuit: sed ejus mentem peccáti delectátio non momórdit. Atque ídeo omnis diabólica illa tentátio foris, non intus fuit.

[Responsory9]
R. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis:
* In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
V. Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem.
R. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
&Gloria
R. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

[Ant Laudes]
Cor mundum * crea in me Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
O Dómine, * salvum me fac; o Dómine, bene prosperáre.
Sic benedícam * te in vita mea, Dómine: et in nómine tuo levábo manus meas.
In spíritu humilitátis, * et in ánimo contríto suscipiámur, Dómine, a te: et sic fiat sacrifícium nostrum, ut a te suscipiátur hódie, et pláceat tibi, Dómine Deus.
Laudáte Deum * cæli cælórum, et aquæ omnes.

[Capitulum Laudes]
!2 Cor 6:1-2
v. Fratres: Hortámur vos, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te.
$Deo gratias

[Versum 2] (nisi rubrica cisterciensis)
@:Versum 1

[Ant 2]
Ductus est Jesus * in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo: et cum jejunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, póstea esúriit.

[Ant Prima]
Jesus autem * cum jejunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, póstea esúriit.

[Ant Tertia]
Tunc assúmpsit * eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum supra pinnáculum templi, et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum.

[Ant Tertia] (rubrica cisterciensis)
In spíritu humilitátis, * et in ánimo contríto suscipiámur, Dómine, a te, et sic fiat sacrifícium nostrum, ut a te suscupiátur hódie, et pláceat tibi, Dómine Deus.

[Ant Sexta]
Non in solo pane * vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.

[Ant Sexta] (rubrica cisterciensis)
Dóminum * Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies.

[Capitulum Sexta]
!2 Cor. 6:2-3
v. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis: némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum.
$Deo gratias

[Ant Nona]
Dóminum Deum tuum * adorábis, et illi soli sérvies.

[Ant Nona] (rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum)
Vade Sátana, * non tentábis Dóminum Deum tuum.

[Capitulum Nona]
!2 Cor 6:9-10
v. Ut castigáti, et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.
$Deo gratias

[Hymnus Vespera 3] (rubrica 1570)
Ad preces nostras Deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola,
Súpplicum vota súscipe, precámur,
Fámuli tui.
_
Réspice clemens solio de sancto,
Vultu seréno lámpades illustra,
Lúmine tuo ténebras depelle,
Péctore nostro.
_
Crímina laxa pietáte multa,
Ablue sordes, víncula disrumpe,
Parce peccátis, réleva jacentes,
Déxtera tua.
_
Te sine tetro mérgimur profundo,
Lábimur alta scéleris sub unda,
Brachio tuo tráhimur ad clara
Sídera cæli.
_
Christe, lux vera, bónitas et vita.
Gaudium mundi, píetas immensa,
Qui nos a morte róseo salvasti
Sánguine tuo,
_
Insere tuum, pétimus, amórem
Méntibus nostris, fídei refunde
Lumen æternum, charitátis auge
Dilectiónem.
_
Tu nobis dona fontem lacrimárum,
Jejuniórum fortia ministra,
Vitia carnis millia retunde
Frámea tua.
_
Procul a nobis pérfidus absistat
Satan, a tuis víribus confractus,
Sanctus assistat Spíritus, a tua
Sede demissus
_
Gloria Deo sit æterno Patri,
Sit tibi semper, Genitóris Nate,
Cum quo æquális Spíritus per cuncta,
Sǽcula regnat.
Amen.

[Versum 3] (nisi rubrica cisterciensis)
@:Versum 1

[Ant 3_]
Ecce nunc tempus * acceptábile, ecce nunc dies salútis: in his ergo diébus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in jejúniis, in vigíliis, et in caritáte non ficta.

[Ant 3C]
Relíquit eum tentátor, * et accessérunt Angeli, et ministrábant ei.

[Ant 3]
@:Ant 3_
(sed rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum)
@:Ant 3C
