[Officium]
Dominica IV in Quadragesima

[Rank]
;;I classis Semiduplex;;6.9

[Rank] (rubrica 1570 aut rubrica 1888 aut rubrica 1617)
;;II classis Semiduplex;;6.1

[Rank] (rubrica 1906)
;;II classis Semiduplex;;5.6

[Rule]
9 lectiones
Symbolum Athanasium(rubrica tridentina)

[Ant 1]
Nemo te condemnávit, múlier? * Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo: jam ámplius noli peccáre.

[Oratio]
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui ex mérito nostræ actiónis afflígimur, tuæ grátiæ consolatióne respirémus.
$Per Dominum

[Lectio1]
De libro Exodi
!Exod 3:1-6
1 Móyses autem pascébat oves Jethro sóceri sui sacerdótis Mádian; cumque minásset gregem ad interióra desérti, venit ad montem Dei Horeb. 
2 Apparuítque ei Dóminus in flamma ignis de médio rubi; et vidébat quod rubus ardéret et non comburerétur. 
3 Dixit ergo Móyses: Vadam, et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus. 
4 Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum de médio rubi, et ait: Móyses, Móyses! Qui respóndit: Adsum. 
5 At ille: Ne apprópies, inquit, huc: solve calceaméntum de pédibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. 
6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Abscóndit Móyses fáciem suam: non enim audébat aspícere contra Deum.

[Responsory1]
R. Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Descénde in Ægýptum, et dic Pharaóni: 
* Ut dimíttat pópulum meum: indurátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum meum, nisi in manu forti.
V. Clamor filiórum Israël venit ad me, vidíque afflictiónem eórum: sed veni, mittam te ad Pharaónem.
R. Ut dimíttat pópulum meum: indurátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum meum, nisi in manu forti.

[Lectio2]
!Exod 3:7-10
7 Cui ait Dóminus: Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto, et clamórem ejus audívi propter durítiam eórum qui præsunt opéribus:
8 et sciens dolórem ejus, descéndi ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum, et edúcam de terra illa in terram bonam et spatiósam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi. 
9 Clamor ergo filiórum Israël venit ad me: vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur. 
10 Sed veni, et mittam te ad Pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israël de Ægýpto.

[Responsory2]
R. Stetit Móyses coram Pharaóne, et dixit: Hæc dicit Dóminus: 
* Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto.
V. Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens.
R. Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto.

[Lectio3]
!Exod 3:11-15
11 Dixítque Móyses ad Deum: Quis sum ego, ut vadam ad Pharaónem, et edúcam fílios Israël de Ægýpto?
12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habébis signum, quod míserim te: Cum edúxeris pópulum de Ægýpto, immolábis Deo super montem istum. 
13 Ait Móyses ad Deum: Ecce, ego vadam ad fílios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis? 
14 Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fíliis Israël: Qui est, misit me ad vos. 
15 Dixítque íterum Deus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem.

[Responsory3]
R. Cantémus Dómino: glorióse enim honorificátus est, equum et ascensórem projécit in mare: 
* Adjútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem.
V. Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus.
R. Adjútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem.
&Gloria
R. Adjútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem.

[Lectio4]
Sermo sancti Basilíi Magni
!Homilia 1 de jejúnio, ante med.
Móysen per jejúnium nóvimus in montem ascendísse: neque enim áliter ausus esset vérticem fumántem adíre, atque in calíginem íngredi, nisi jejúnio munítus. Per jejúnium mandáta dígito Dei in tábulis conscrípta suscépit. Item supra montem jejúnium legis latæ conciliátor fuit: inférius vero, gula ad idololatríam pópulum dedúxit, ac contaminávit. Sedit, inquit, pópulus manducáre et bíbere, et surrexérunt lúdere. Quadragínta diérum labórem ac perseverántiam, Dei servo contínuo jejunánte ac oránte, una tantum pópuli ebríetas cassam irritámque réddidit. Quas enim tábulas Dei dígito conscríptas jejúnium accépit, has ebríetas contrívit: Prophéta sanctíssimo indígnum existimánte, vinoléntum pópulum a Deo legem accípere.

[Responsory4]
R. In mare viæ tuæ, et sémitæ tuæ in aquis multis: 
* Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron.
V. Transtulísti illos per mare Rubrum, et transvexísti eos per aquam nímiam.
R. Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron.

[Lectio5]
Uno témporis moménto ob gulam pópulus ille per máxima prodígia Dei cultum edóctus, in Ægyptíacam idololatríam turpíssime devolútus est. Ex quo si utrúmque simul cónferas, vidére licet, jejúnium ad Deum dúcere, delícias vero salútem pérdere. Quid Esau inquinávit, servúmque fratris réddidit? nonne esca una, propter quam primogénita véndidit? Samuélem vero nonne per jejúnium orátio largíta est matri? Quid fortíssimum Samsónem inexpugnábilem réddidit? nonne jejúnium, cum quo in matris ventre concéptus est? Jejúnium concépit, jejúnium nutrívit, jejúnium virum effécit. Quod sane Angelus matri præcépit, monens quæcúmque ex vite procéderent, ne attíngeret, non vinum, non síceram bíberet. Jejúnium prophétas génuit, poténtes confírmat atque róborat.

[Responsory5]
R. Qui persequebántur pópulum tuum, Dómine, demersísti eos in profúndum: 
* Et in colúmna nubis ductor eórum fuísti.
V. Deduxísti sicut oves pópulum tuum in manu Móysi et Aaron.
R. Et in colúmna nubis ductor eórum fuísti.

[Lectio6]
Jejúnium legislatóres sapiéntes facit: ánimæ óptima custódia, córporis sócius secúrus, fórtibus viris muniméntum et arma, athlétis et certántibus exercitátio. Hoc prætérea tentatiónes propúlsat, ad pietátem armat, cum sobrietáte hábitat, temperántiæ ópifex est: in bellis fortitúdinem affert, in pace quiétem docet: nazarǽum sanctíficat, sacerdótem pérficit: neque enim fas est sine jejúnio sacrifícium attíngere, non solum in mýstica nunc et vera Dei adoratióne, sed nec in illa, in qua sacrifícium secúndum legem in figúra offerebátur. Jejúnium Elíam magnæ visiónis spectatórem fecit: quadragínta namque diérum jejúnio cum ánimam purgásset, in spelúnca méruit, quantum fas est hómini, Deum vidére. Móyses íterum legem accípiens, íterum jejúnia secútus est. Ninivítæ, nisi cum illis et bruta jejunássent, ruínæ minas nequáquam evasíssent. In desérto autem quorúmnam membra cecidérunt? nonne illórum, qui carnes appetivére?

[Responsory6]
R. Móyses fámulus Dei jejunávit quadragínta diébus et quadragínta nóctibus: 
* Ut legem Dómini mererétur accípere.
V. Ascéndens Móyses in montem Sínai ad Dóminum, fuit ibi quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.
R. Ut legem Dómini mererétur accípere.
&Gloria
R. Ut legem Dómini mererétur accípere.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
!Joannes 6:1-15
In illo témpore: Abiit Jesus trans mare Galilǽæ, quod est Tiberíadis: et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa, quæ faciébat super his qui infirmabántur. Et réliqua.
_
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
!Tract. 24 in Joannem
Mirácula, quæ fecit Dóminus noster Jesus Christus, sunt quidem divína ópera, et ad intellegéndum Deum de visibílibus ádmonent humánam mentem. Quia enim ille non est talis substántia, quæ vidéri óculis possit; et mirácula ejus, quibus totum mundum regit, universámque creatúram adminístrat, assiduitáte viluérunt, ita ut pene nemo dignétur atténdere ópera Dei mira et stupénda in quólibet séminis grano: secúndum ipsam suam misericórdiam, servávit sibi quædam, quæ fáceret opportúno témpore præter usitátum cursum ordinémque natúræ; ut non majóra, sed insólita vidéndo stupérent, quibus cotidiána vilúerant.

[Responsory7]
R. Spléndida facta est fácies Móysi, dum respíceret in eum Dóminus: 
* Vidéntes senióres claritátem vultus ejus, admirántes timuérunt valde.
V. Cumque descendísset de monte Sínai, portábat duas tábulas testimónii, ignórans quod cornúta esset fácies ejus ex consórtio sermónis Dei.
R. Vidéntes senióres claritátem vultus ejus, admirántes timuérunt valde.

[Lectio8]
Majus enim miráculum est gubernátio totíus mundi, quam saturátio quinque míllium hóminum de quinque pánibus. Et tamen hoc nemo mirátur: illud mirántur hómines, non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit univérsum mundum, nisi ille, qui de paucis granis ségetes creat? Fecit ergo quo modo Deus. Unde enim multíplicat de paucis granis ségetes, inde in mánibus suis multiplicávit quinque panes: potéstas enim erat in mánibus Christi. Panes autem illi quinque, quasi sémina erant, non quidem terræ mandáta, sed ab eo, qui terram fecit, multiplicáta.

[Responsory8]
R. Ecce mitto Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat semper: 
* Obsérva et audi vocem meam, et inimícus ero inimícis tuis, et affligéntes te afflígam: et præcédet te Angelus meus.
V. Israël, si me audíeris, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum: ego enim Dóminus.
R. Obsérva et audi vocem meam, et inimícus ero inimícis tuis, et affligéntes te afflígam: et præcédet te Angelus meus.

[Lectio9]
Hoc ergo admótum est sénsibus, quo erigerétur mens: et exhíbitum óculis, ubi exercerétur intelléctus: ut invisíbilem Deum per visibília ópera mirarémur, et erécti ad fidem, et purgáti per fidem, étiam ipsum invisíbilem vidére cuperémus, quem de rebus visibílibus invisíbilem noscerémus. Nec tamen súfficit hæc intuéri in miráculis Christi. Interrogémus ipsa mirácula, quid nobis loquántur de Christo: habent enim, si intelligántur, linguam suam. Nam quia ipse Christus Verbum Dei est: étiam factum Verbi, verbum nobis est.

[Responsory9]
R. Atténdite, pópule meus, legem meam: 
* Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
V. Apériam in parábolis os meum: loquar propositiónes ab inítio sǽculi.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
&Gloria
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

[Ant Laudes]
Tunc acceptábis * sacrifícium justítiæ, si avérteris fáciem tuam a peccátis meis.
Bonum est * speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.
Me suscépit * déxtera tua, Dómine.
(sed rubrica tridentina)
Benedícat nos Deus, * Deus noster, benedícat nos Deus.
(sed rubrica Monastica)
In matutínis, * Dómine, meditábor in te.
Potens es, Dómine, * erípere nos de manu forti: líbera nos, Deus noster.
Reges terræ * et omnes pópuli, laudáte Deum.

[Capitulum Laudes]
!Gal 4:22-24
v. Fratres: Scriptum est, quóniam Abraham duos fílios hábuit: unum de ancílla, et unum de líbera: sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est: qui autem de líbera, per repromissiónem: quæ sunt per allegoríam dicta.
$Deo gratias

[Ant 2]
Cum sublevásset óculos * Jesus, et vidísset máximam multitúdinem veniéntem ad se, dixit ad Philíppum: Unde emémus panes, ut mandúcent hi? Hoc autem dicébat tentans eum: ipse enim sciébat quid esset factúrus.

[Ant Prima]
Accépit ergo * Jesus panes, et, cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus.

[Ant Tertia]
De quinque pánibus * et duobus píscibus satiávit Dóminus quinque míllia hóminum.

[Ant Sexta]
Satiávit Dóminus * quinque míllia hóminum de quinque pánibus et duobus píscibus.

[Capitulum Sexta]
!Gal 4:27
v. Lætáre, stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis: quia multi fílii desértæ, magis quam ejus, quæ habet virum.
$Deo gratias

[Ant Nona]
Illi ergo * hómines, cum vidíssent quod fécerat Jesus signum, intra se dicébant: quia hic est vere Prophéta, qui ventúrus est in mundum.

[Capitulum Nona]
!Gal 4:31
v. Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii, sed líberæ: qua libertáte Christus nos liberávit.
$Deo gratias

[Hymnus Vespera 3] (rubrica 1570)
@Tempora/Quad1-0

[Ant 3]
Súbiit ergo, * in montem Jesus, et ibi sedébat cum discípulis suis.

[Ant 3] (rubrica cisterciensis)
Cum vidíssent turbæ * signum quod fécerat Jesus, dicébant: Vere hic est Prophéta, qui venit in mundum.
