[Officium]
Feria Sexta infra Hebdomadam Passionis

[Rank]
;;Feria major;;2.1
(sed rubrica 1930)
;;Feria major;;4.9
(sed rubrica 196)
;;Feria major;;3.9

[Lectio1]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
!Joannes 11:47-54
In illo témpore: Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium advérsus Jesum, et dicébant: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Et réliqua.
_
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
!Tract. 49 in Joannem, sub finem
Pontífices et pharisǽi sibi consulébant: nec tamen dicébant: Credámus. Plus enim pérditi hómines cogitábant, quómodo nocérent, ut pérderent, quam quómodo sibi consúlerent, ne perírent: et tamen timébant, et quasi consulébant. Dicébant enim: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum: et vénient Románi, et tollent nostrum locum et gentem. Temporália pérdere timuérunt, et vitam ætérnam non cogitavérunt, ac sic utrúmque amisérunt.

[Responsory1]
@Tempora/Quad5-0:Responsory4

[Lectio2]
Nam et Románi post Dómini passiónem et glorificatiónem tulérunt eis et locum et gentem, expúgnando et transferéndo: et illud eos séquitur, quod álibi dictum est: Fílii autem regni hujus ibunt in ténebras exterióres. Hoc autem timuérunt, ne, si omnes in Christum créderent, nemo remanéret, qui advérsus Romános civitátem Dei templúmque defénderet: quóniam contra ipsum templum, et contra suas patérnas leges doctrínam Christi esse sentiébant.

[Responsory2]
@Tempora/Quad5-0:Responsory5

[Lectio3]
Unus autem ex ipsis Cáiphas, cum esset Póntifex anni illíus, dixit eis: Vos nescítis quidquam, nec cogitátis, quia éxpedit vobis ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit. Hic docémur, étiam hómines malos prophetíæ spíritu futúra prædícere: quod tamen Evangelísta divíno tríbuit sacraménto, quia póntifex fuit, id est summus sacérdos.

[Responsory3]
@Tempora/Quad5-0:Responsory6

[Ant 2]
Appropinquábat autem * dies festus Judæórum: et quærébant príncipes sacerdótum quómodo Jesum interfícerent, sed timébant plebem.

[Oratio 2]
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut peccáta nostra castigatióne voluntária cohibéntes, temporáliter pótius macerémur, quam supplíciis deputémur ætérnis.
$Per Dominum

[Commemoratio 2](rubrica 1955 aut rubrica 1960 aut rubrica innovata aut rubrica monastica)
!Commemoratio Septem Dolorum Beatæ Mariæ Virginis
@Tempora/Quad5-5:Oratio

[Commemoratio 2](rubrica Ordo Praedicatorum)
!Memoria Compassionis Beatæ Mariæ Virginis
Ant. Ecce pósitus est hic in signum cui contradicétur: et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes.
V. María Virgo, per virtútem tot dolórum.
R. Fac nos gaudére in regno cælórum.
$Oremus
v. Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine, Jesu Christe, nunc et in hora mortis nostræ apud tuam cleméntiam beáta Virgo María mater tua: cujus sacratíssimam ánimam in hora benedíctæ passiónis tuæ dolóris gládius pertransívit, et in gloriósa resurrectióne tua ingens gáudium lætificávit.
$Qui vivis

[Ant 3]
Príncipes sacerdótum * consílium fecérunt ut Jesum occíderent: dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo.

[Oratio 3]
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus.
$Per Dominum
