[Officium]
Feria III infra Hebdomadam Septuagesimæ

[Rank]
;;Feria;;1
(sed rubrica 1930)
;;Feria major;;2.1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De libro Génesis
!Gen 2:15-18
15 Tulit ergo Dóminus Deus hóminem, et pósuit eum in paradíso voluptátis, ut operarétur, et custodíret illum:
16 præcepítque ei, dicens: Ex omni ligno paradísi cómede;
17 de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas: in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris.
18 Dixit quoque Dóminus Deus: Non est bonum esse hóminem solum: faciámus ei adjutórium símile sibi.

[Responsory1]
@Tempora/Quadp1-0:Responsory4

[Lectio2]
!Gen 2:19-20
19 Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus terræ, et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea: omne enim quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen ejus.
20 Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta animántia, et univérsa volatília cæli, et omnes béstias terræ: Adæ vero non inveniebátur adjútor símilis ejus.

[Responsory2]
@Tempora/Quadp1-0:Responsory5

[Lectio3]
!Gen 2:21-24
21 Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam: cumque obdormísset, tulit unam de costis ejus, et replévit carnem pro ea.
22 Et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem: et addúxit eam ad Adam.
23 Dixítque Adam: Hoc nunc os ex óssibus meis, et caro de carne mea: hæc vocábitur Virágo, quóniam de viro sumpta est.
24 Quam ob rem relínquet homo patrem suum, et matrem, et adhærébit uxóri suæ: et erunt duo in carne una.

[Responsory3]
@Tempora/Quadp1-0:Responsory6

[Ant 3] (nisi rubrica cisterciensis)
Dixit autem paterfamílias: * Amíce, non fácio tibi injúriam: nonne ex denário convenísti mecum? tolle quod tuum est, et vade.
