[Officium]
Feria III infra Hebdomadam Sexagesimæ

[Rank]
;;Feria;;1
(sed rubrica 1930)
;;Feria major;;2.1

[Rule]
Oratio Dominica

[Lectio1]
De libro Génesis
!Gen 8:1-4
1 Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ.
2 Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.
3 Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies.
4 Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ.

[Responsory1]
@Tempora/Quadp2-0:Responsory4

[Lectio2]
!Gen 8:5-9
5 At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium.
6 Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum,
7 qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram.
8 Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si jam cessássent aquæ super fáciem terræ.
9 Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam.

[Responsory2]
@Tempora/Quadp2-0:Responsory5

[Lectio3]
!Gen 8:10-13
10 Expectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram.
12 Expectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum.
13 Igitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram.

[Responsory3]
@Tempora/Quadp2-0:Responsory6

[Ant 3] (nisi rubrica cisterciensis)
Semen est * verbum Dei, sator autem Christus: omnis qui invénit eum, manébit in ætérnum.
